In officina est mihi amica. Dum per aedificium errantes nobis obviam imus, semper moramur ut conloquamur. Saepe semi-horam garrimus, si officium nos non abstrahat.

Nuper mihi confessa'st se quendam adamasse, amicum qui semper in conviviis eam peteret. Credit seu sperat eum idem sentit, sed annum paene sese nolentes volentes circumsiliebant. Iam hortatus sum ut ei amorem patefaceret, quod is videtur timidior. Ea autem aeque timida, et veretur. Iterum heri me consilium poposcit, ut iterum audaciam necesse dicerem. Porro dixi me moram non toleraturum.

— Debes, aio, eum ad caffeam invitare ; tibi duas hebdomades sino, atque te exagitabo nisi gesseris.

In fine monui me olim puellam in puellam amatam impulisse. Si non egerit, olim quodam in convivio manus meas in imo tergo sentiet, et eam ipsam in hunc virum impello.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit