Subito memoria de collegio ex imo pectore orta'st. Nam conloquio de collegio, quo laboro, incitata'st. Est in refectorio discipulorum cella, nomine DJ booth. Cum architecti consilium aedificii delineavissent, omnes crediderunt in refectorio taberna unionis discipulorum (SU bar) sitam esse ut ibi eventa gererentur. Numquam accidit ullum. Refectorium enim horribili laterum et concreti mixtura factum omnes oderint ac respuunt. Etsi tectum altum habet, omnes refectorium putant carcerem. Itaque mox taberna discipulorum nova prope theatro erecta'st, et cellula DJ facta'st apotheca.
Refectorium collegii mihi primo (huius quod oderim et e quo post primum annum fugi) quoque videtur carcer. Erat in subsolio, et lacunar demissum capitibus imminebat. Turbae frequentioris clamor istam speluncam implebat, sed murmur ingens colloquia omnia feliciter superabant. Cottidie inter classibus ibi prandi solus, quoniam isto in collegio sodalibus funditus egui. Non retulit ; bibliothecae libris mirabilibus plenae mihi solacium erant et oblectamen. Memini laetorum dierum hiemalium quibus gravem codicem omnium Edgari Poe operum legerem. Matutina in classe vigilans somniavi me in mundum mysteriorum abiturum, lectionem aegre exspectans. Denique magistra nos discedere iussit, ut ad refectorium effugerem. Ventosos per tramites ac saepe pluviosos campum transii. Refectorium, propter ianuas quae continuo aperiebantur et fornaces in culina, nescit utrum callidum an frigidum vellet esse. Sagulum me refovebat, item cibum vile quod in catillo vaporabat. Mox pulverulento codice sumpto insolita loca obibam. Et in medio collegio solitudinem pergratam sic inveni. Nihil fuit praeter verba et frigus et pallida lux.