Quippe Pluvius urbi favebat, librariam in via Gower invisimus. Grata est haec libraria qualicumque die, sed in imbri, in frigore me mxime delectat. Totam vere aestatem exspectavi anhelitus ; prima die idonea Mellem hortatus sum ut adiremus.
Denuo ordinatae sunt thecae. Veteri libri nunc in eisdem thecis cum novis secundum rem incolant. Triste, quod cella codicum veterum evanuit (nempe imber inibi in fenestram increpat). Veterrimi codices nunc in cellula hypogaea positi sunt, prope thermopolio. Classica graeca latinaque iam in tertio tabulato mota sunt, iuxta turri quo habitat philosophia. Multas horas tranqillas propediem praevideo me has thecas exploraturum, sed tum non vacabam. Librum quem longe petiebam, grammaticen a Gildersleeve & Lodge scriptam, nanctus sum, et casu Philosophastri fabulam Roberti Burton inveni.
Exinde ad Museum Britannicum. Exhibitio delineamentorum Witches and wicked bodies agebatur, quam amica nobis eximie commendavit. Picturas veneficarum lineares e Renascentia ad saculum XIX delineatas ostendit ; eorum in numero artificum sunt praeclari sicut Dürer, Goya, Castiglione, Delacroix &c. Quam gaudium tot magas tot sagas tot daemones intueri. Catalogum quidem emimus ut eis subtiliter studeremus. In catalogo picturae tanto impressae sunt ut in eis versus germanos latinosque faciliter legi possent. Utinam omnes catalogi tales essent !