Fine anni praeclaro in collegio artium (quo laboro), discipulae disscipulique opera exhibent. Postremo anno quidam aretium elegantium discipulus opus suum non ostendit sed etiam explicavit : in tabularum serie verbis et photographis res gestas enumeravit, quibus collegium consulto incitavit vel inritavit, e.g. saponem in fontes iecit, muros fucavit, &c &c. Atque (ut dicitur tabula ultima) una e rebus gestis erat tam scelesta ut nemini patefaceretur nisi operis emptori, quippe artifex non volebat expelli. Non solum videbatur puerile, sed etiam perparvum, quoniam extra collegium quis curet ? Collegium non est mundus ; sunt qui hoc non agnoscunt -- tales stultos egomet discipulus novi ac arcebam. Nonne de schola iocavi ? pro certo ! Attamen eis extra scholam non dixi quae extraneis nihil significarent. Collegium populo ianuas suas aperit, ut omnes arte frui possint. Quid alieni de opere cogitaret nescio. Verisimiliter momentum contemplationis non perderent, quippe eis nequaquam attineret.

Cum prooemium Philosophastri legissem, confiteor me metuisse ne fabula sit opus intrinsecius. Memineram istius discipuli quem supra descripsi, et aliorum mea ex aetate in collegio -- etenim in lyceo -- qui peculiaria et propria cum universalibus confundebant. Nam, Burton amicis condiscipulisque fabulam scripsit, academicus academicos pro academicis ludens. Ita prima editio solis LXV exemplaribus constitit. Cum haec ita sint, discipuli (sc. et discipulae) per saecla eisdem peccatis delectantur, et ostentatores natura non mutantur. Etsi Burton vitam sui temporis academicam cavillatur, tempore nostro etiam eadem risum eliciunt.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit