Amicus nobis dixit Aeschyli fabulam Εὐμενίδων Oxonii graece agi. Plane ignoravimus ibi fabulas graecas dari ; vere non tam longe quam Londinii vel Cantabrigiae agebantur. Oresteia nos ambos perplacet, itaque Mel consilium diei Saturni suum seposuit ut iter Oxonium feceremus. Cum advenissemus urbis centrum, i.e. libraria in urbis centro, exploravimus. Deinde, post cenam, pocula in taberna Lamb and Flag exhausimus anteaquam ad theatrum progressi sumus.

Fabula ipsa eheu acta'st recentioribus modis ; in intervallo multos e spectatoribus idem dicere auscultavi. Furor illarum Erinuon saepius risum nec horrorem elicere videbatur. Debent esse, ait Mel, antiquae et terribiles, neque puellae iocosae. Atque saepius clamabant sive mugiebant sive latrabant ne verba carminum intellegi possent. Nolim fabulam castigare, nec dico nos fabulam non gavisos esse. Sed meliores spectavimus.

His dictis, classica pronuntiatione redintegrata usi sunt omnes actores. Mirabile auditu !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit