
Non multum tempus mihi remanet. Spero me ante auroram narratum confecturam esse. Me oportet celerite scribere, quoniam eae tamdiu non opperiantur, quae lucem oderunt. Feliciter sol autumnus non maturius oritur.
Vix possum credere me iamiam istam sententiam scripsisse ; quod dum calor et lumen e mundo discedebant, dum noctes diem crescentes vincebant, spem reliquam amisi. Quam celeriter evanuit aestas. Fortasse requireres quamobrem, si vereor caligonem, etiam Londinii incolarem ? quoniam non est, aio, refugium. Ac ferme haec urbs magna et caliginosa finem festinavit.
Nomina me oportet celare, ne rumor familiis relictis noceat. Noli rogare quae fuissem, quae omnes huius tragoediae histriones fuissemus. Satis est documentum auscultari, ne eas exacerbes. Praeter hoc nil interest.
Postero anno eas cognovi, quum in Aegypto peregrinabam. Diem ignoro, quippe ephemeridem ex hoc tempore — stulta ego ! — ussi. Frater meus, Doctor S–, et Comes L– coniunctim expeditioni pro EEF praeerant. Litteras a fratre missas receperam quibus me hortatus est Vrbis taedium cederem et cum eo Alexandriae convenirem. Intimavit sese quid mirum invenisse, sed nihil certi nuntiavit ; iste sciebat sororem incitare. Sine dubio sineque mora sarcinas alligavi, fabulas viles pro itinere emi, et ex urbe fugi. Breve et tranquillum fuit iter : Oceanus Britannicus placidus, ferrovia trans Galliam celera, mare serenum. Perturbationem in imo corde non sentivi, nisi e laetitia ortam. Omina omnia omnino afuerunt.
Alexandriae elegantissimo in deversorio convenire constitueramus. Epistolam mihi cum caupone reliquerat ; res agendae, ut scripsit, eum detinebantur, sed sperabat me delenimentis urbis nonnullis diebus frui, donec me, carissimam ex omnis mundi sororibus, repeteret. Vero blandissimum fratrem promisso cum secreto valde impatienter exspectabam, attamen otium antiquis perbellis circumdatum coacta sum me oblectare.
Quinto die denique frater venit. Valebat, sed et videbatur sicut somnio longius abalienatus est. Quum dixissem eum sese melius curare deberet, responsit furenti cacchino.
—Quid curo, ait, nisi expeditionem ? Quid terribile invenimus ! Numquam ausus sum somniare de... de tanta fortuna. At non debeo hic inventum patefacere. Mox videbis, O soror cupida ; antea nil dicam.
Ab Alexandria ad vicum, cui nomen aut ignoravi aut non recordor, iter fecimus, quo Doctor et Comes nos exspectabant. Magnum operarum exercitum in vico comparaverunt, etsi centum milium pasuum in vastitatem eum ducere iam necese fuit ; incauto momento Doctor S– mihi fassus est viros qui in vicinia ruinae incolant, eas non fodere, quoniam malum inibi putant obsidiari, et nemo, aiunt, e loco reveniret sanus. Tum superstitionem rusticorum risi ; O utinam credidissem.

Camelorum et virorum exercitus in harenas profectus est. Frater mihi pistole parvum dedit ut latrones non metuerem. Nullus autem in vastitatem, ad locum maledictum praecipue, umquam iret. Ipsam latronum egestatem debuimus vereri.
Sexto die castra posuimus. Dum Doctor S– et Comes L– operas dirigunt, frater me manu cepit. —Veni mecum, ait. Cursu paene collem lapidosum ascendimus. In summo colle campum saxorum et harenae despectabamus.
— Mox nox, ait, at inspice : quid vides ?
— Fratrem anhelitum, inquam, et campum vacuum, et harenam, et saxa, et harenam iterum, et... O !

Hoc dicto vox deficit et horrescebam. Ingens puteus in medio campo situs est, sicut fauces Inferorum hians. — Defatigata sum, aio mendaciter, et velim in tabernaculo quiescere donec cenabimus.
Ne momentum quidem morata sum, sed collem descendi castra petitum. Nesciebam quid me inritaret nec quare vellem fugere. Tacite frater secutus est. Cenam postea pauxillam mihi in tabernaculum tulit. Totam noctem nemini locuta sum.
Mane preces operarum me expergefecerunt. Per castra repsi et sola collem ascendi. Umbram collis, mea cum umbra in summo, lentule intuebar a campo recedere. Denique meam umbram vidi evanescere, ingenti puteo exhaustam. Sic, mihimet territae inquam, animam devoret. Quum frater me invenit, lachrimae mihi genas madescebant. — Harenam, inquam, in oculis habeo. Mendacio nequaquam credidit, tamen siluit.

Ientaculo resipii, ut denuo garriebam. Cupiebam de puteo omnia cognoscere. Frater conturbatione animi — an laetus esset an tristis nesciebam — non potuit loqui, ut Comes L– debuit historiolam enarrare.
«— Papyri latini, inquit, fragmenta quodam in foro Alexandriae emi. Merces qui me fama novit, et cuius infamiam haud ignorabam, per suggestum dixit se nuper thesaurum rarissimum accepisse. Hic thesaurus, inquit, solum viro eruditissimo, sicut tibi, vendam ; captoribus ignorantibus talem papyrum dare sit peccatum peius quam tolerare possim. Tantum peccatum, aio ridens, heia, non possum quin cupiam scire qualem papyrum sit !

« Pretio haud parvo papyrum emi. Parum quidem primo visu legere potui, sed satis vidi ut scientiam inibi celatam praetermittere non vellem — non possem ! Dies paene quinque in deversorio seclusus sum verba e fragmenta extrahere laborans. Secreto elicito « εὕρηκα » clamavi subitoque desipui.
« Papyri auctor — si summatim locum enodam — fuit explorator Legionis II Traianae Fortis. Legione missa ad nationes barbaras persequendas, olim ruinas insolitissimas invenit. Non sunt, ut scripsit explorator, romanae nec graecae nec aegyptiae nec poenae nec ullius gentis nec ullius civitatis in orbe romano notae. Sat bene iter per vastitatem ac accurate descripsit ut crederem me ipsum ruinas exquirere possem.

« Itaque Doctori fratrique tuo confestim epistolas misi, quibus persuasi expeditionem mecum facerent. Nonnullis cum servis in vastitatem profecti sumus, notas de papyro meas et chartam militarem sequentes. Ruinas videlicet invenimus attamen non satis muniti eramus ad explorandem. Non putaveramus nos locum funditus excavere, immo primam chartam ruinarum speravaeramus exscribere. Ut vides, charta non necesse sit. Puteum istum nequaquam exspectaveramus. In puteum funibus descendere conati sumus, tamen tantos non habebamus.
« Quum ad castra revenissemus, servos invenimus fugisse. Cibum nobis et camelos reliquerunt, sed, ut postea cognovimus, locus maledictus eos absterruit. Constituimus igitur Alexandriam revenire expeditionem veram munitum. Doctor S– telegramma ad EEF misit, sed pecuniam propriam protuli. Omnes operas vel Alexandriae vel in illius vicinia conduximus ne superstitio expeditioni noceret. —»
Hic frater interlocutus est : Oblitus es, inquit, de stela mentionem facere.
— Plane, ait Comes, oblitus sum. Nam, anteaquam locum liquimus, frater tuus puteum circumambulans stelam offendit. Litteratim dico ; ad tempus verebamur ne pedis digitus fractus sit. Maxima stelae pars harenis celabatur, sed acutis oculis literas graecas in lapide crevit. Stelam effodimus at, etsi litteras legere potuimus, sensum—
— Sensum, ait frater iterum interloquens, plane non intellegimus. Huius difficultatis causa, O soror mea, te arcessivi. Quippe tu epigraphiae optime perita, atque melius nobis graecitatem scis.
— Ubi stela ? inquam narratione commota.
— Sub harenis, inquit Doctor S–. Noluimus alios stelam invisere.
— Quam ob rem, inquam, mihi exemplar non misistis ? Possem in itinere translationem parare.
— Credimus, ait Comes L–, stelam monitum ferre. Noluimus te absterrere.
— Putatene, aio, me feminam tam fatuam ut superstitiones antiquas pavescam ?
— Haudquaquam, domina, inquit Comes. At puteum vidisti. Immo, puteum sensisti. Num negas te vim quandam sensisse... praeter naturam ?
— Non nego...
— Comede nunc, ait frater. Iubebo servos caffeam coquere ; melius caffeam coquant fellae quoniam ibi quam ullus Londinii, vero quam ullus in Italia ipsa. Sic confirmati istud saxum vetus peteremus.
Doctor his verbis subrisit, et Comes plausit, sed vultus trium virorum pavorem celare nequiebant. Egomet tacite caffeam accepi, ut bibens eos spectarem. Iocabantne ? Videbantur enixe dixisse. Quid autem non dicebant ?
Tandem me in campum adduxerunt. Labrum putei circumambulavimus. Intus, in tenebras intueri volui ; vi, quasi precibus oculos avertebam.
Stela effosa, viris anhelitis inscriptionem enodavi.

αἴ τίς κα βάπτηι ἐς φρέαρ, αἰὴ διψήσει
αἴ τίς κα λόηται ἐν φάει, αἰὴ ψέφος γνωσεῖται
αἴ τίς κα ἀλάθειαν εἰδῆι, αἰὴ
[reliqua desunt]
Vix tres sententiae manebant, veteribus litteris in saxo incisae, dialectico dorico compositae. Quod viri lectionem non videbantur intellegere, interpretata sum : « si quis in puteum merserit, semper sitiet / si quis in lucem lautus erit, tenebras semper cognoscet / si quis veritatem sciverit, semper— » Hic desinit, aio. Sic leguntur verba, sed sensum non capio. Anne monitus est... an exsecratio ?
— Haud refert, inquit frater, nempe hodie explorandus est puteus.
Comes et Doctor S– tacite annuerunt. Neque recusavi.

Prope meridiem funibus firmis operae nos leniter in puteum submittebant. Primum Comes facem inicierat, sed non longe cecidit anteaquam extincta'st. Neque audiimus ictum in solum. Comes supercilia contraxit, dein secundam accendit, iussit nosmet parari.
Una in puteum descendimus. Lumen facum IV vix caligonem repellebat. Fratrem, etsi solum quinque pasuum a me erat, aegre videbam. Post fratrem Doctor et Comes mihi caeci erant, voces eorum surdae. Lumina eorum ardere sciebam — quisnam sine luce descendere audeat ? — tamen percipere nequiebam. Haud scio quamdiu descenderimus neque quomodo foramen in muro invenerimus, neque cuius dei tutela incolumes attigerimus. Singillatim in foramen inscendimus, et funibus a medio corpore deligatis meatum in terram sequebamur.

Tenebrae in meatu denique a facibus recedebant. Quadrangulum per iter angustum incaute progredimur, velut vis inscita nos adducit. Nemo loquebatur ; auscultavi eos spirare. Nonnumquam credidi spiritum quintum audiri, tum statim memet metu puellari obiurgavi... donec Doctor S–, Sistite, ait, quod aliquem a tergo sentio. Paulisper stetimus, at neminem nobiscum percepimus. Alios meatus hic sinistros illic dextros praetereuntes recte semper pergimus donec lumen ante conspeximus. Celerius progressi sumus ut cellam luminis attigerermus. Cella ipsa erat alta et quadrangula, et praeter lumen insolitum vacua. Lumen ipsum erat unus et unicus radius, qui summo de angulo muri ad solum dilucebat, alba lux quae oculos attrahebat simul ac laedebat. Inscienter appropinquamus, at reverenter.

— Quid nunc ? ait frater.
— In lucem lavemus, inquam, ut veritatem cognoscamus.
— At aliter, inquit Comes paene susurrens, demum dicit stela...
Si moniti in saxo recordata essem, non me obstetit. Sub lucem ambulavi, radio manum infixi. Frater et Doctor S– me secuti sunt, manus quoque inposuerunt.
— Nil sentio, ait frater. Quale monitum !
— E quo credis, inquit Doctor S–, procedere lumen ? Suntne specula quaedam celata ? Comes, huc veni. Num periculum metuis ?
Signum crucis fecit Comes. — Debemus abire, ait.
— Nugas dicis, inquam. Quo abiit cupiditas scientiae ?
Hoc dicto totum corpus in lucem posui, transii donec radium recte in faciem lucebat. Oculos dein aperui, ut lux acuta laederet. Dolore indicibili animo liqui.
Quum resipuissem, vidi terrorem e Comite ad alios se pandisse. Volui manere, in luce dormire, sed sodalibus perterritis adversari non potui. E labyrintho subterraneo, e puteo me traxerunt. Fratri innixa ad funes meatum perambulavi. Ut puppam operae me funibus elevaverunt. — Celeriter, inquit frater, sequamur. Reliqui diei non memini.
Proximo die iterum ientaculo cum viris conveni. Comes afuit. Frater dixit eum operas dirigere, quippe consituerunt castra movere, ut expeditionem finiremus. Mox Doctor sese excusavit, dicens se Comitem adiuvaturum. Post saeculum silentii, locutus't mihi frater.
— Meministine, ait, luminis in cella ?
— Memini.
— Quid, quum liquisses, clamavisti « Sol » ?
Memoria terrifica me obtudit, obmutuit. Poculum de digitis exanimis cecidit. Veniam rogavit, statimque surrexi ut servam peterem quae mensam purgaret. At frater me manu cepit.
— Ne fugas, ait. Dic : quid de Sole clamasti ?
— Si tibi fassa ero, nemini dicere debebis.
— Non dicam.
— Iura !
— Iuro.
— In luce, aio, solem vidi nigrescere. Primum credidi solem deficere, sed spectavi et agnovi : tenebras solem devorare. Scio quid velint incolae putei !

Tum revenit doctor, et fugi.
Praeparationibus itineris occupati, viri me non conspexerunt e castris solam ambulare, collem ascendere. In summo colle humi sedebam puteum in campo lapidoso intuens. Umbras spectavi e puteo serpere, labrum circumstare ut olim nos et operae. Aliquando vidi unam ex eis caput ad aliam intendere ; sciebam eas de me susurrare.

Comes et frater mox me invenerunt, irascentes iusserunt me secum descendere. Iterum ac iterum Comes oculos ad puteum anxie vertebat. Frater umbras videre dissimulavit.

Durus Alexandriae regressus. Et vastitas et celeritas multos camelos, nonnullos viros interfecerunt. Ac semper respiciebamus, verentes ne quidam sequerentur.
Tandem Alexandriae laxatio. Credebamus nos periculum evitasse, fugisse. Vitam solitam magis magisque agebamus. Et incubi evanescebant. Urbe et mare et sole praecipue fruebamur sicut solum anglii caligone Londinii adsueti possunt. De expeditione silebamus. Sic elapsae sunt hebdomades paene tres. Laxationes interdum postea adsuescebam, etsi me magis enervabant quam dies quibus umbrae naviter persequerentur.

Vespere olim dum in foro ambulo, clamorem audivi, vidi virum furentum ex aedibus mahometanis currere ab turba irata pulsum. Eadem verba iterum ac iterum clamabat, sacerdos ei clamans respondit. Turba identidem confremuit. Nonnulli e vulgo lapides iecerunt ut furentem fugarent.
— Non possum, inquam puellae, strepitum intellegere. Quid dicunt ? Quid rixantur ?
— Domina, inquit, iste vir dicit sacerdotem caecum esse, dicit sacerdotem fidelibus mentiri, quod de monstris inter nos ambulantibus nihil fatur.
Confestim turbam respexi, ut viderem. In media turba caecae stabant umbrae : silentes, tranquillae, immotae paene. Nemo, praeter me — praeterque iste insanus — eas sentit. Inscienter eas evitant, has larvas minaces circumeuntes. Eas spectabam memet spectantes donec terror vel ratio, utrum plane nescio, me e foro exegit.

Proximo die navem ascendi ; Londonii refugium petii. Frater Alexandriae res conficiat pollicitus est, dixit se cum Doctore S– mox sequi. Erat mare haud procellosum, tamen in cellula mansi, verens ne umbras in ponte invenirem. Item in ferrovia trans Galliam. Ecqui daemones ferrovia vehuntur ?
Domi in cubiculo memet pessulo clausi. Mensem neminem accepi, nisi servos neminem invisi. Cottidie epistolam a fratre exspectavi, heu frustra. Horas tamen solitudinis nequaquam perdidi. Omnes in thecis libros perlegi sapientiam de eventis horribilibus petitum. Commentarios perexiguos ad fontes venata sum. Quoscumque libros, quibus carebam, servi e Bibliotheca Londiniensi mihi autulerunt. Veritatem, intellectum captabam, solum rumores ac fallacia adepta sum. Denique agnovi latebram me obstare. Habebam necesse domo discedere. Itaque me lavavi, fucavi, stolam mundam indui et fortiter in mundum progressa sum.

Ad Museum Britannicum properavi. Dies erat nubeculosus, sed frigus me festinantem recreavit. Per vias adsuetas iter feci, et recusavi vulgus animadvertere, quominus umbras conspicerem. Utinam eas adesse non sentiebam, me semper intuentes.
Sua in officina me accepit primus musei bibliothecarius, quem ex aetate mihi in collegio noveram. Tum me quam amicter adiuvabat, nunc autem me suspiciebat.

— Cara puella, ait, frater tuus mihi telegramma ex aegypto misit. Scripsit te... notionibus quibusdam insalubribus obsedi, ac hortatur ne sinam inquisitiones, quae tibi — quomodo hoc dixit ? — animo fragili nocerent. Haec credidi verba fratri qui nimis sororem tuetur, sed proximo die telegramma a Doctore S–, et secundum a Comite L–, in quibus eundem monitum legi. Me paenitet, cara puella, attamen non possum te in bibliotheca recipere.
Rixata sum, oravi, flevi quidem, sed bibliothecarius erat durus et in fine ex aedibus fugi ne custodes me eiicerent. Aulam furenter transii, ira rubescens, et ferreas per portas in viam erupui. In pavimento vadebam mihimet murmurans, donec conspectus me stitit ; in media via stabant umbrae, et ex eis una me digito ostendit. Ira confestim in horrorem mutata'st. Domum cucurri.

Fortasse dies IV obmutui. E cubiculo non discessi, vix quidem e lectulo. Serva me vigilabat, me curabat. Minutatim resipui. Medicum invisere sivi sed ei nihil fassa sum. Medicamen accepi, ut eum satisfacerem, ut abiret ! Forsitan medicamen me adiuvaverit, me confirmaverit, quod, quum accepissem epistolam Comitis, quae nuntiat fratrem sibi mortem confecisse, vix mihi motum'st cor.

Comiti scripsi ; dixi me eum invisere debere. Non vero responsum exspectavi. Sine mora Oxoniam ferrovia vecta sum, amicum apud Bibliothecam Bodleianam petitum. Ei non scripsisset frater, neque scripsissent alii. Si de finibus indagationum siluero, ut mihi dixi per ratiocinationem, iuvare non recusabit.
Hebdomades in menses lapsae sunt. Etsi quaestionibus haud multum discebam, observatio me valde docebat. Umbrae non amant, videlicet, lucem, attamen lux non omnino eas repellit. Mensibus vernalibus primum credidi eas sese in latebras lumen celare, quoniam eas raro — immo rarius — conspiciebam. Scilicet diu. Noctu quidem eas percipere didici. Tum sciebam me numquam solam. Eas igitur intuebar, me invicem intuebantur. In libris naturam earum petebam, eae — quomodo heu ignoro — me quoque investigabant.

O lectrixve lectorve quiviscumque sis, his lectis noli putare terrorem umbrarum minime extenuisse. Ubique eas conspiciebam, ut nusquam foret mihi refugium. Semper procul stabant ; si oculos adverterem, alias semper cernerem. Et in somno animum obsidebant ; an propter metum somniarem an propter vim mihi somnia invaderent haud scio. Oblivionem in vino petii, et quum vinum eas repellere defecisset medicamentum potentius non spernebam.
Media aestate in actis diurnis de morte Comitis subita legi. Constitui tum Doctorem S– invisere. Festinavi Londinium, domum enim reveni. In Vrbe officinam eius petii ut solum incolam novum ibi invenirem, qui scilicet nesciret quo Doctor abiisset, ne quis quidem sit. Ab amicis inter nos communibus deinde quaesivi quid cognovissent. Plusculi omnino ignorabant, nonnulli me respuerunt, sed tandem F– quidam mihi dixit Doctorem domum, rure in —shire, se recepisse : aegrotatem animo, secundum rumores.
Aedes familiae Doctoris sat facile inveni, soror autem me vetuit inire. — Tu, ait, tuusque frater tales notiones in mente eius posuisti ! Nunc noctu non potest dormire, et umbris diu horrescit. Abi ! Non adest. Ac quum reveniet tu non aderis. Abi ! Numquam reveni ! Nolim vigiles arcessere.
Etsi veri periculi inscita, videbatur tam territa quam ego, quam novi Doctorem debere esse. Sine pugna simulavi abire. Exspectavi autem in arbusta celata. Multa nocte vocem sororis apertam per fenestram auscultavi. — Non in atrio, ait, si vis ista odifera fumare, fuma sub divo !

Deinde aperta'st ianua, et Doctor in porticum evenit. Me conspecta, toto corpore horruit.
— Me invenisti, ait. Cur venisti ? Denique eas evitavi. Huc eas duces, duxisti quidem ! Maledicta ! Exitium tecum fers.
Rogationes abnuit, et soror mox sclopetum vibrans me fugavit. Duos post dies in actis diurnis legi domum deflagratam esse. Doctor in incendio mortuus est. Eheu, mihi inquam, ultima ero victima.
Etiam eas raro die conspiciebam. Nocte e cubiculo vix discessi, etsi non iam in mansionem invaserunt. Diebus nubilis pro certo eas ubique videbam — O aestatem anglicam ! Et fortiter me gerere conabar, tamen vita inter thecas solitaria mentem sanam non fovebat . In principio autumni amicus e Bibliotheca Bodleiana me ad convivium in Vrbe invitavit, et plane recusare nequivi. Fortasse, ut mihimet inquam, si vitam solitam agerem, terrorem cottidianum superem. Ego sim umbrarum victrix. Itaque Londinium reveni, domum redauspicavi.

Quaestiones desinere nisi magna vi non potebam ; egestas scientiae quamdiu me adigebat ut aliter vivere paene oblita sum. Libris tandem sepositis ad sartorem veni. Nam, non debeo convivio eleganti adesse stolam posteri anni gerens ! Atque nova stola novis gemmis requirit ut hebdomadem totam centrum Vrbis explorarem. Servam mecum garrulissimam adduxi ; quot historiolas eius animadvertebam, tot umbras non percipiebam.

Pavorem tolerare, nisi superare, didiceram —saltem sic putavi. Laetitiam tamen simulare nequiebam. Quum nox convivialis advenisset, societate haud fruebar. In mensa petulanter cum amico sedebam, pauca dicens, nimis bibens, umbras convenientes intuens. Sed non procul tum stabant. Minutatim, et tenaciter, appropinquabant. Una denique a tergo minabatur ; frigus ex ea emanare sentiebam. et amicus tremebat, etsi qua de causa nesciebat. Amicum nova temeta dein rogavi — immo iussi. Ac eo a mensa dimisso, e convivio domum ecfugi.
Hanc narrationem ut monitum linquo. Pistole, quod olim mihi dedit frater, in mensa prope has paginas etiam iacet. Nolo iam eo uti, ut ipsa horrorem finiam. Venerunt ita umbrae, et me auferent. Etiamnunc scientiam sitio. Fortasse…?Adsunt, patienter exspectabunt dum stylum seposuero. In ianua atrii eas stare video. Si corpus meum prope has paginas non inveneris, noli quaerere.

no subject
Date: 1 November 2014 08:07 am (UTC)From:Eh? In che senso? Vuoi morire?! (Ho dimenticato il latino, scusa...)
no subject
Date: 3 November 2014 12:59 pm (UTC)From:no subject
Date: 3 November 2014 04:22 pm (UTC)From:Ma quali sono sti mostri, non capisco...
Il latino, l'ho dimenticato purtroppo. Mi ricordo il greco, ma non capisco questo passaggio:
αἴ τίς κα βάπτηι ἐς φρέαρ, αἰὴ διψήσει
αἴ τίς κα λόηται ἐν φάει, αἰὴ ψέφος γνωσεῖται
αἴ τίς κα ἀλάθειαν εἰδῆι, αἰὴ
In che lingua è scritto?! Non mi sembra la lingua di Homeros, neanche di Plato...
no subject
Date: 3 November 2014 05:17 pm (UTC)From:I mostri sono ombre o fantasmi myseriosi. Che cosa veremente sono, non è veramente spiegato.
Il passaggio greco è scritto per dialetto dorico.
αἴ τίς κα = ἐάν τις
αἰὴ = ἀεί
ψέφος = ζόφος
λόηται = λούηται