In subsolio tabernae Dirty Dicks conventui Londiniensis societatis forteanae adessemus ut orationes IV breves auscultaremus. Primum acroasin dedit Deborah Hyde, de carnificia veneficae Margery Jourdemayne, quae coitionis et haeresis causa in vicinia Smithfield igne interfecta'st (atque a qua nomen sui situs interretialis sumpsit). Jessie Childs exorcismum regnante Elizabeth I apud familiam catholicam in Hackney exposuit. Praelegit locum Roger Clarke de horologium vatis vel mimulae e Shoreditch quae, ut dicitur, olim larvas pro Regina Victoria evocavit. Scott Wood historiolas de larvis in vicinia tabernae enodavit, Ut, inquit, quacumque domum reveniamus, unius historiolae locum praetereamus.

- - -

Vespere omnium sanctorum ad Dead & Buried iimus. Sero advenimus ut musicos primos et rhetorem non auscultavimus. Quidam erat in scaena dum adveniebamus, sed qui esset neciebam nec verba eius intellegere poteram. Valeria et Alex nos salutaverunt, ut cum eis garriremus. Quaedam librum de gothis scripserat, quem, quippe eius editionem ibi celebraretur, in mensa vendebat. Librum non voluimus, sed Mel singulas imagines a Jeff et Matt pictas emit (etsi Jeff ei amicter donare voluerat ; malumus artifices fovere). Cum e taberna discessissem machinam pecuniae petitum, prope locum ferrovialem Simon et Cecile mihi obviam ierunt, qui iamiam Reptile, in taberna insuper D&B, liquerunt.

Grex musicorum punkorum ex Hispania cecinit, Los Carniceros del Norte nomine. Longe canebant, et spectatores valde plaudebant. Etsi hispanice cantor semper canebat, magis eum quam priorem cantorem intellegebam ; videlicet bene enuntiabat, ut verba hispanica cum paribus latinis italicisque conferre poteram. Quondam debeo vere hispanicam linguam discere. Reliquam noctem saltavimus, ut solemus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit