Longas post ferias non iam velim novum annum oppetere. Magis quidem invitus videtur quoniam, etsi sescentes habui consilia, feriis nihil confeci. Porro rarius ex atrio discessimus. Nonnumquam ad thermopolium studendi causa iimus, semel per silvam (ut dicitur -- est tramen vix centum latitudine pedum arboribus circumdatus) ambulavimus.

Egestas fuit conviviorum novi anni. Usque a.d. III Kal. Ian. ignoravimus quo novum annum celebraremus. In fine constituimus ad tabenam nocturnam Slimelight adire, quod Cavey Nik erat unus DJ, multi e nostris adesse constituerunt, et magnas de musicis laudes audivimus. She Past Away est grex gothicus e Turcia. Musica mihi Sisters of Mercy seu Corpus Delicti commonefacit, attamen turcice cantata. Cantor primum in scaenam cum cithara venit, et veniam petiit, quod solus canere debuit ; reliqui gregis, ut explicuit, visas ad Britanniam ingrediendam adipisci nequiverunt (Vero, inquit Mel, Turcia debet se Unioni Europeae iungere). Non longe cecinit, sed cecinit. Feliciter amissae partes e pelicula electronica cani potuerunt, cum is voce et cithara cantavit. Spectatores valde plaudebant, finem nolentes. Quam rarum oblectamen.

Cum primum advenissemus, frustra tabernarias petiimus ; est quidem labyrinthus mutabilis, neque unam post ianuam adspeximus. Emily et Glen nobis mox obviam ierunt, et lagoenam temeti mellis (anglice mead) partiti sunt. Parumper collocuti sumus dum abierunt ut primum gregem musicorum aucultarent. Tabernarias alibi invenimus, dein poculis adquisitis in aulae angulo sedimus, plerumque silenter. Nuper maxime vita a societate disiuncta videbatur. An ferme non satis tum potaverim, nescio. Tandem Psyche apparuit, et paulo postea Jeff & Liana, Valeria & Alex, et sero Flavius. Exinde erant multa conloquia super musicam clamata, multaque saltatio. Dum saltabamus, Quondam, mihi inquit Mel, hoc carmine audito agnovi me te adamasse. Oimoi, gregis memini sed cuius carminis oblitus sum !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit