Quo in capite disgressio est absurda.

Die Veneris apud Schloß Charlottenburgnavigavimus. Inter viam in Alexanderplatz institimus. Quod matutissime profecti eramus, tabernae omnes tum clausae fuerunt nisi haec in Bahnhof ipso. Sic ientaculum vile nancti sumus et cum caffea in area erravimus ut civitatem expergisci spectemus.

Nam, me oportet autem pauca verba de ientaculo dicere. In Imbiß Cro-Bag edimus; annos III illum desiderabam. Olim Michael et ego persaepe in Cro-Bag edimus quod illum amavimus et nihi (nisi fortasse Döner) melius crapulas curat - et ebriosi eramus Berolini cottidie. Carmen enim de Cro-Bag composuimus, et Pragae id maeste cantavimus quod Cro-Bag ibi nullum invenimus. Mel hanc narrationem omnem audiverat; feliciter nunc intellegit et aeque talem ambrosiam desiderat. (Quid dicis? Dicis te non intellegere quae haec popina sit? Explico: popinella est quae in Bahnhöfe ubique invenitur. Aliquid quod in croissant poni potest, ibi ponitur. Animo cerne librum tertium Divinae Comoediae, sed in loco Beatricis substitute Wurstcroissant.)

Itaque in Alexanderplatz civitas experecta est. Cum Kaufhof apertum esset, intravimus ut libros perspicamus. Tum nullum emimus, sed postea revenimus multa cum pecunia.

Denique S-Bahn ad museum vecti sumus. Congeries paululum mutata est. Quaedam res, quas Melli ostendere volueram, infeliciter afuerunt. Sphinx autem cum Hatshpsutis capite mansit. Hanc ostendere mea magni retulit.

Iterum libraria musei fuit libris mirificis plena. Utinam divus sim! Parvum librum flavum (ex Universal-Bibliothek) de carminibus quae reddita sunt Germanice spectavi et Melli ostendi. Iuvenis in libraria hoc vidit, et mihi dixit hunc librum redditionum bonarum esse. Ei responsi me carmina enim Aegyptice legisse. Itaque de lingua collocuti sumus. Sed credo eum miratum esse quoniam me dixi numquam linguam in schola .

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit