Si temeta Mellem superaverunt, potationem desinere me oportet. Heu crapula secundum diem manuit. Oxoniam die Saturni vecti sumus exhibitionem apud Museum Ashmoleanum et amicos Aaron & Libby visum. Infeliciter exhibitioni adire omissimus, quoniam crapula superati non potuimus quin in culina quam tranquilliter diem ageremus. Garriebamus quidem donec singillatim linquebamur. Saltem (?) omnes lagoenas exsiccavimus. Ego solus extremae noctis memini ; confessiones mihi perturbatae in oblivionem feliciter cecidierunt.

Nox erat amicitiae et sapientiae, vel mendaciorum proborum. Puellis potatione victis (insolite enim ! quippe eae plerumque fortiores sunt nobis), nos pueri vitam per vischium disceptabamus. Amicus volebat me de prosperitatis consectatione monere, hortans ut in academica sine dubio, sine ambage, sine vero consulto versar. Aut temetis aut somnio ampullabatur, ut nullum coeptum magnificius. Pro certo rationem petens nimia negavi... Erit, verismiliter, inter phantasias consilii semen, si sententias ebrias bene excogitaverim.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit