quo in capite Mel novum cordis domum invenit

Dahlem-Dorf horam ab deversioro abest. Mel S-Bahn amavit, et ego quoque, sic iter nobis maxime placiut. Paulo ultra Zoo currus fuit paene vacuus. Dahlem-Dorf multa musea habet circa Freie Universität. Donec inde advenimus, nullos in civitate domos vidimus.

Ethnologisches Museum est ingente. Nullus habet ruinas, sed congeries plenae sunt rebus: statuis, fictiliis, armis, personis &c. Totam diem ibi egimus. Trans Mediam Americam Australemque ivimus in Africam, dein Sericam, Koream, Nipponem, et denique Tibetem et Indiam. Congeries Sericae, haud mirabiliter, Mel praecipue amavit: haec ei aequat quod Pergamon et Ägyptisches Museum mihi sunt. Cum res Sericas vidit, adeo vultus luxit ut laetitiam cameram impleveat. Atque libraria huius musei eam libris locupletavit.

Fortasse iam mirati estis, O lectores, quare post dies IV narrationum nondum de tabernis nocturnis dixissem. Ratio, ut confiteor, est sic: in nullas ivimus. Post diem ambulandi longam, ad deversiorum nos reddimus et cubitum ivimus. Atque ibi oblectamenta multa nos exire prohibuerunt.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit