Μήδειαν τοῦ Εὐριπίδου apud theatrum National die mihi natalis spectavimus. Heu, displicuit. Scaena modo recenti ornata'st. Videbatur diaeta urbana pauperorum e saeclo 70s. Lectio erat vetus, tapeta marcida, mensa obsoleta. Vel fortasse scaenam e A Streetcar Named desire furti sunt, quae fabula nunc in Vrbe quoque agitur. Fortasse alio in theatro per errorem Blanche DuBois in aedes corinthinas venit. Cum haec ita sint, nihil potest explicare vestimentum pant-suit quod gerebat Medea, nec excusare. Traslatio saepius recentius, nonnumquam flasa vel debilis ; diluit vim tragoediae. Chorus cantabat saltabatque, attamen vere interpretive dance theatro antiquo non decet. Summatim sententia Mellis clades describit : Donec nuntius, inquit, loqui coepit, oblita sum me fabulam graecam spectare.

Actores, qui partes Medeae, Iasonis, et nuntii vere bene agebant. Infleiciter rectoris stultitia eos proderat. In fine, nullus erat currus cum draconibus. Qualis scelestus fabulam Medeae sine curru a draconibus tracto geret ?

...

Postridie ad theatrum Wilton's Music Hall iimus fabulam The Spanish Wives e serie Wine, Wit & Mrs Wellfed spectandum. Illa Mrs Wellfed erat Mary Pix, anglica scriptrix comoediorum in saeculo XVII. Fabula ipsa me fabulas Petri Marivaux commonefecit : perbonas ad spectandum neque ad legendum, quoniam similes sunt progammatibus televisoriis sit-coms nomine. Est totum actorum peritiae spectatoribus delectare. Dico hanc valde delectasse.

Porro acta'st fabula in fabula : inter scaenas scaenae e satira sine nomine agebatur. Viri Mariae Pix aetatis famae et laudibus scriptricis invidebant et satira eam propter corporis magnitudinem sic Wellfed nuncupavit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit