Februarius est maximi paene momenti mensis. Neque propter Februa, neque diem Sancti Valentini ; immo, hoc mense apud theatrum Greenwood collegium King's fabulam graece agit. Hoc anno Nubes Aristophanis acta'st. Ut mos est, comoedia ad praesentia accommodata'st ; etsi spectatores sint insolite studiosi ac docti, non omnes iocos de saeclo fabulae intellegant. Confiteor memet non intellecturum fuisse si fabulam sine commentariis lexissem ; atque haud ignarus sum philsophiae graecae !
Quid de fabula dicam, nescio. Comoedia quippe non placet, non mihi animam tangit nec torquit velut tragoedia. Breviter autem... Socrates quam ridicule philosophabatur. Disceptatio rationum erat pergrata. Partes τοῦ κρείττονος καὶ τοῦ ἥττονος λόγου divisae sunt, ut singulae haberent virum et mulierem (ὁ λόγος καὶ ἡ λόγη ;). Salacissimus ex eis erat ὁ κρείττων. Chorus nubium videlicet stolas candidas gerebat, et minime nostri temporis videbantur. Primum caecae voces, a tergo spectatorum, canebat. Deinde nubes ad summam scaenam ascenderunt, quo inter carmina mortales despectabant et despiciebant. Canens saepe saltabat chorus, quod me semper delectat. Nubecula ignicoma praecipue divina.
τῷ μὲν δράματι ἐτερψάμεθα, φοβοῦμαι δὲ μὴ οἱ θεαταὶ πληθύσωσιν εὐρυπρώκτων !