Perparvum est theatrum Jermyn Street, quod solum LXX sediles habet ; prima enim ordo est in scaena. Tantillum est spatium ut personae tibi intimae videantur. Maxima subtilitas necesse est histrionibus.
Fabulae veteres inibi aguntur, quae fere in oblivionem venerunt. Heri fabulam The Last of the De Mullins, spectavimus, quae amplius centum annos a scaenis londiniensibus afuerat. Videlicet hanc ignoravimus, donec Mel legit Jenniferam Saunders, comoedam notam, fabulam laudasse. Arumento perlecto, exinde fabula spectata, credidi omnia e calamo feminae nasci. Cum nomen scriptricis hodie petivissem, cognovi immo scriptorem, St John Hankin nomine, fabulam composuisse. Valde erat feminismi fautor, et scriptor comoediarum quas ille Shaw dilexit.
Familia De Mullins, optimates nunc minores, usque ab Aetate Media in eadem terra incolabat. Janet, filia maior natu, annos abhinc VIII, gravida sine marito, domo fugerat ne parentibus nomen patris traderet. Londinii laborem petiit, et frustra, donec se dixit viduam esse. In tabernis petasorum deinde laborabat, ut tandem, industria sua sed et cum auxilio parvae hereditatis, tabernam ipsa tenebat ; sic petasi eam ad pilleum vocavit. Vitam suo sponte gerebat et filium educabat. VIII autem post annos a matre vocata domum revenit, sed culpam omnino negat et morem maiorum etiam spernit. Finem non patefacio ne gaudio nocerem, si olim fabula seu spectes seu (verisimilius) legas.