Laboris causa iterum non satis vacabat tempus scribendo.
Quippe uxoris dies natalis celere appropinquat, die Saturni in urbis centro dona petii. Monile pilularum vitrearum inveni. Pulcherrimum in taberna erat, sed et vile, itaque per vias erravi donum secundum et maius petitum. Videlicet illi librum adeptus sum, pretiosiorem sed pergratum, quem hic titulo non mentionem facerem, ne eius gaudio doni inexspectati noceam si positum legeret (ac evito verba latina quae sunt similia francogallicis recentibus... callidissima est etsi latinum, ut dicitur, non habet ; olim mihi donum italico in situ interretiali emit, quem similitudine linguarum navigavit).
Vespere ad tabernam nocturnam iimus. Non solemus nocti Reptile nomine adesse, sed musicos tum canebant quos spectare valde volebamus. Ac de industria dico spectare neque auscultare, quod scaenice canunt, spectaculum ridiculo-horrificum agentes. Sunt illi Vince Ripper & the Rodent Show, de quibus olim apud Dead and Buried canentibus scripsi. Etiam spectatoribus lintillas 3-D dant, quae maxime delectant.
Post spectaculum amicitia ; iterum multis nostrorum longius absentibus obviam iimus. Ferme huic nocti saepius adesse debemus !