
Mellis diem natalem celebrantes in deversorio iuxta castellum demorati sumus. Denique itineris photographa eligi et diposui, quae minutatim in rete ponam (CLXXX vere ostendere velim). Quippe in principio erat castellum, eo incipio.
Aliquantula historia :
Castellum Hever, olim quo incolavit Anna Bolena, per saecula muatabatur. Saeculo XX ruinas Gulielmus Astor emit restituitque. Itaque nunc nonnullae in castello camerae magis edwardianae sunt quam tudorenses.
Aetate saxonum fuit in situ vicus. Anglia victa Gulielmus I Rex Gualterio de Hevere, nobili normanno, terram dedit. Saeclo XIII, c. MMXXIII a.u.c. Gulielmus de Hevere praedium moeniis fossaque muniit. Anno MMCCXII a.u.c. Gaufridus Bullen, dominus maior Londinii, uxore ducta Anna, herede domini Hoo & Hastings, castellum obtinuit ; nepos eius Thomas erat pater illius Annae Bolenae (quae dum in Gallia incolat nomini Bullen orthographiam francogallicam Boleyn tribuit). Anna necata Henricus VIII uxori sepositae Annae de Clivis castellum dedit. Regina Maria, illa cruenta, catholico Eduardo Waldegrave castellum donavit ; is coniurationis contra Elizabetham Reginam accusatus in Turre Londiniensi obiit, sed familia Waldegrave castellum tenebat. Regnante Elizabetha latebra ad sacerdotes (« priest hole ») in muro unius camerae effossa'st, quam Astor in cellulam ad temeta (« drinks cabinet ») convertit.




















Re: Calceamenta altiora quam altiuscula
Date: 1 April 2015 08:32 am (UTC)From: