Floyd, feles Mellis, XVII annos natus, senectute aegrotat. Morbum cordis et renum habet, arthritin patitur, tremet, et solum tres ei dentes manent. Multos annos tabescebat ; nunc est quattuordecim et dimidium libras (~4.7kg) pondo, qui olim fuit sphaera ponderis libras viginti quattuor (~7.8kg). Iuvenis praevalidus fuit pondo libras paene viginti (~6.5kg) ; ruri enim in horreo natus est, e matre domestica absque fero patre. Ingens sic Mellis monstrum !

Here iterum ad noscomium iit, ut cor machina ultrasonica cerneretur. Non valet cor, sed praeter vetustatem nihil gravis minatur. Anni eum onerant, sed et fortiter obdurat. Etsi nonnumquam doloribus stomachosus, laetissimus est feles.

Date: 15 April 2015 10:47 am (UTC)From: [personal profile] cnoocy
Feles veterrimi mihi perplacent. Vobis eocum multum tempus gratum exopto.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Page Summary

Style Credit