& finis

Die Berolini postrema necesse fuit nonnulla monumenta spectare. Mane reliquum Muri (Muri Isti, Muri Berolinensis) visimus. apud Murum fuit taberna souvenirum -- praesentia eius fuit leviter perturbata sed eodem tempore utiliis, quod chartam urbis dividuae voluimus. Hoc reliquum, quod visimus, Eastside Gallery nomine, nunc a pictoribus ornatur sed quae esse artem publicam et quae solum graffiti distinguere non potui.

Credebam me plures de Muro scripturum, sed nolo multa de bello frigido et annis octogintis dicere, sic taceo. Motus civitatum huius aetatis mea non intersunt, sed solum inritant.

Postea die Siegessäule (Columna Victoriae) visimus, quod cum Den Himmel über Berlin Wenderis (Wings of Desire titulo anglico) spexisset, Mel hanc videre volebat. Via e Bahnhof proximo fuit longa et ventosa. Hortos amoenos praeterivimus et per folia mortua strepavimus. Clare herba sub caelo ravo luxit. Photographicas Mellis vividas cepi multas. Purpura ei comae et vestimenta atra pulchre viriditatem herbae opposita sunt.

Die Gedächtniskirche (ecclesiam recordationis) quoque invisimus. Iterum de rebus publicis et bellis scribere nego.

Hoc die reliquum pecuniae nostrae insumpsimus ut mercedem mutandi evitemus.

--- --- --- ---


Mehercle! Unum mensem totum scribere de itinere duravit. Scribere certe volebam, tamen nolebam finire. Finire enim mihi significat nos iter vere perfecisse. Tempus fuit admirabile; nunc reditum magna cum tristitia in vitam cottidianam peregi.

Non dico vitam matrimonio vel malam vel miseram esse; immo quod Mel est uxor mea, beatus sum. Hebdomades autem tres, duos ante nuptiis et unam postea, omnis vita nobis somnium visa est magicum. Beatitudine et amore, libertate, itinere, et commotione vita nos locupletavit. post haec secuti sunt labor et aegritudo. Immo amor, theae et libri quoque; sed iter desideramus.

Cum revenissemus, paucae, nullae paene, res memorabiles evenerunt; itaque silebat ephemeris.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit