Heri vespere australi in ripa Thamesis convenimus ut tragoediam Iohannis Ford The Broken Heart titulo apud theatrum Sam Wanamaker modo iacobaeano lumine candelarum spectaremus. Fabulae hoc in theatro, et opera fordeana inibi praecipue, semper delectant. Haec non tam cruenta quam 'Tis pity, sed ultimus Calanthae sermo mihi lacrimas elicuit ; quo dicto magis mimam laudo quam scriptorem.
Scaena fabulae est Sparta mythica. Aliae personae verbo et facto (etenim vestimento) graecae videntur, aliae iacobeanae. Non potui quin de Xena cogitarem ! Et spectaculi moderatrix, Caroline Steinbeis, iocos hodiernos inseruit, qui decerent fabulae huius aetatis.
Euphrania (Thalissa Teixeira) vivax et lepidissima. Frater eius Orgilus (Brian Ferguson) ultionem saevam stoice prosequebatur. Ithocles (Luke Thompson) officium ferebat, sed humanitatem suam vix tolerabat ; Marte victor a Venere dirutus. At is non fortitudine nec maestitia sororis gemellae, Pentheae (Amy Morgan) adaequabat. Bassanes (Owen Teale) furialiter uxori, miserae Pentheae, diffidebat. Nearchus (Joe Jameson), regulus Argeos, et nugax et clam sapiens (atque valde camp). Calantha (Sarah MacRae) fine flebili, ut supra dixi, Spartam servavit.
Critici, quos legi, parum hanc fabulam laudabant ; eis maxime diffido.