Apud theatrum Principis Caroli pellicula classica Harold & Maude agebatur. Magno in scrinio annos XXIII non spectavi ; tum in exedra universitatis nostri grex fautorum pelicularum discipulis eam ostendit. Saepe enim in atriis cum amicis his annis spectabam, plerumque Seattlei, quo plures peliculam noverunt. Londinii multis e nostris primum peliculam ostendebamus. Etiam me adficit, cor tangit, animam stimulat. Bellissima, inquit Mel, est historia amoris. Aio, atque doctrina vivendi.

Latínitás tua

Date: 20 April 2015 02:14 pm (UTC)From: [identity profile] minusspe.livejournal.com
Jóél Beluósó sal. quam plúr.

Hác ephémeridim nuper inventá, mihi tibi dícere necesse est quantó Latínitátem admíror stupéoque tuam. Té ínspírátus, propriam (nón apud LiveJournal) statuí—spéró tantum quondam meam dímidié tam expedíta fluénsque futúram.

Valé!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit