In taberna nocturna cum amicis Jeff & Liana consilium fecimus ut alicubi conveniremus ad colloquendum sine clamore. Atrium nobis tranquillum (nisi feles exulceratus), itaque Mel eos ad cenam invitavit. Bonus erat cibus, bonum erat convivium, bonus enim erat feles. Atque haec bona simplicia valde sunt digna memoratu -- attamen haec non est res, cui nunc calamum resumo.

Nam, Liana doctissima est amica, quae indagationum causa suarum saepe obscuris libris latinis studet. Atque si quid difficile obstat, aut si ridiculum titillat, locum mihi ostendit. Quondam enim me telephonavit ut aliquid de participiis rogaret. Nuper medioaevale tractatulum de nigromantia legit, istum Librum Vaccae, quod magum docet homunculum creare. Ex arabico (unde alterum libri titulum, Liber aneguemis) reddidit monacus, verisimiliter saeculo XII in Hispania, latinitate vitiosissima. Sententia quaeque, quisque periodus divagabat tortuose hinc illinc, subiectum obiectis permiscens. Prolegomena una legimus, et ridentes et dentibus infrendentes. Postridie nobis epistolas electronicas mittebamus, quibus aemulabamus hec sententias, que sunt in eo, que legeramus, scilicet in libro Platonis, in eius locis, que sunt in illo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit