Abhinc annos (quot nescio) programma televisorii spectavimus quod carmen Beowulf tractabat. Historiam enim et antiquitates ambo amamus, et poëmata epica memet valde delectant. In programmati hostrio Iulianus Glover de carmine et spectatoribus eius hodiernis sermocinabtur, quod multos per annos in scaena recitabat. Videlicet cum eum recitantem ostendisset, statim voluimus quondam spectare.
Nuper Mel nuntium conspexit, quod dicit eum mox recitationes finiturum. Tesseras statim emit. Ultimam igitur recitationem, lumine candelarum in theatro Sam Wannamaker, spectavimus. Iuliani filius nunc recitationes suscepit, ut decet vatis filio.
Horas duas durabat, videbatur vix semi-horam. Gaudium nostrum exprimere non possum ; verba vere deficiunt. Mel melius dixit ; sentio, inquit, sicut somnium verum factum'st.