Calke Abbey est, immo fuit, domus elegans saeculo XVIII aedificata. Saeculo XX, familia a Felicitate destituta, domus fiebat ruina. Cum National Trust fundum emisset, non restituit, ut ruina vicissitudines Fortunae primum post bellum mundialem commemoraret.

Vere pelliculam horroris vel ludum ordinatralium commonefacit. Vade mecum... si audes !























































































Date: 8 June 2015 11:44 am (UTC)From: [personal profile] cnoocy
Fortasse est programma Doctoris Cujus; inest res quaedam plane extraterrestrialis in forma ovi cornuti!

Date: 10 June 2015 03:17 am (UTC)From: [identity profile] nemo oudeis (from livejournal.com)
Si dixisses hanc domum esse tuam, non auderem id infitias ire, nisi quod non in urbe sed ruri sita minus tuae urbanitati apta videtur. Alioquin illae aedes tibi maxime congrurere videntur, et praecipue propter acervos librorum ubique iacentes!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit