"in lby pA nt iw-iw=k ir=f?"

Date: 28 December 2003 09:21 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
ink Hr pA iw aA n mzH.w, iwty gArdnr, iwty frknr. Quid me vis?

Utcumque, tibi gratulor libello reconciliato, sed vix possum scripta tua sine maximis libris Aegyptologicis meis (mihi enim nihil adest nisi Allen) legere.

Quidquid id est, scio te esse hominem sat clandestinum, sed fortasse licebit per te inscriptionem cursualem apud ephemeridis meae novissimae symbolen allinquere. Nullam sane chartulam iam scripsi sed mihi propositum (sive potius spes) est eas mox scribere.

IVSTINVS

ps. QUod attinet ad titulum, non est lingua classica, sed demotica. Ne solliciteris si intellegere nequiveris.

Re: "in lby pA nt iw-iw=k ir=f?"

Date: 28 December 2003 02:44 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
ink Hr pA iw aA n mzH.w, iwty gArdnr, iwty frknr.

Di immortales, lingua demotica linguam classicam mihi perdidit ;) Debui potius sic scribere: iw=y Hr iw aA n msH.w

Re vera non bene memini utrum potius scribendum sit msH an mzH (non enim soleo phonemata sibilantia aegyptia decernere), sed hoc sibi vult "crocodilus." Videtur esse de hoc verbo unde sumpsit Herodotus ille verbum "champsae." Sine dubio invenies aliquo loco apud Budge, nam est verbum sat frequens.

Quod attinet ad titulum demoticum, sic latine redi potest: "estne furia quod facis?" id est "delirisne?" Sic loquitur Pacruris (non memini cui) apud Fabulam Regis Petubastis.


Si vis hoc allinquere, licet. Palam scriptum est

Si bene te intellego, male me intellexisti. Conabar te inscriptionem cursualem tuam apud hanc symbolen (nisi mollestum sit) inscribere.

Re: "in lby pA nt iw-iw=k ir=f?"

Date: 4 January 2004 11:36 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Ïusteinus Bêluôsáu háils,

Chartulam iam tibi missi, in quo parva nota postscripsi me nescisse te Seattli habitare. Quid ni cum Circulo Latino Seattlensi commercium litterarum facias? Solent enim saepissime "commorationes" latinas facere apud patriam tuam, quibus magnopere frui poteris!

(Quoque nesciebam, nisi fallor, te Gothice scire, sed hoc didici impudice nomine tuo apud Google petens. Hoc mihi ignoscas, quaeso.)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit