Vespere die Veneris post laborem ad viciniam Southwark properavi. Propter pluvium crassissimum ingenti in taberna prope ripam Mel celabat. Nisi epistolam electronicam mississet, eam in labyrintho cellarum numquam invenissem. A taberna in popinam propinquam. Cena cenata ad theatrum Globe, quo IV spectacula hoc anno spectavimus. Tamen tum non in scaena lumine candelarum, sed sub divo in pluvia fabulam spectabamus. Immo vero, sub tecto in acie prope murum sedebamus : non solum imbre sed etiam genubus spectatorum obtecti ! Ac parvo pretio, quippe Mel quaestionibus electronicis responserat, ut theatrum de locutoribus linguarum sericorum disceret. Aderamus igitur ut fabulam de Rege Ricardo III spectaremus mandarine actam. Scilicet solum c. X verba intellego, quae plerumque hac in fabula non eminent. Non sunt multos in Britannia montes (山 shān), nec copiae coram portis (门 mén) semper pugnabant. Rex non gratias agit (谢谢 xièxie) : imperat. Absunt in historia dracones (龙 lóng, quem melius scio 龍 scriptum) et numina (仙 xiān). Culter (刀 dāo (quoque gladius)) non tanto ostenditur quam in Macbeth. Atque Exit (出 chū) non dicitur ab histrionibus peritis. In principio autem Angliam (英国 Yīngguó) saepe audivi, et agnovi nobiles populumque more maiorum regnum X milium annorum (万岁 wànsuì, plene 万岁万岁万万岁) optare. Mel dixit se tertiam orationum partem intellexisse. Re vera, ei inquam, discipuli fabulam anglice legentes saepius non tantopere accipiunt.
Bloga Latina
Ad Montem Heliconium
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
Expand Cut Tags
No cut tags
Page generated 29 December 2025 02:34 am
Powered by Dreamwidth Studios