Hem, hac hebdomade in theatrum non ibo. Nihilominus de theatro srcibendum'st.
Oresteia in theatro Almeida agebant nunc ad West End migrabunt. Critici valde illorum novam interpretationem, a spectaculi magistro Roberto Icke factam, novitate et distinctione plaudunt. Haec est versio, inquit criticus quidam, pro iis, quos fabularum graecarum taedent ! Potes, inquit critica quaedam, paene videre pulverem e domino veteri evolare ! Nuntium in situ theatri dicit magistrum Icke fabulas « radically reimagines » : verba tantae modernitatis foedae ut ea latine nequeam nec velim exprimere. Nam, agnosco mythos antiquos esse multifarios. Si quis vult aliter mythum narrare, narret. Haec autem nomini antiquo innituntur dum antiquitatem respuunt. Itaque, etsi tesseras levi pretio adipisci possim, arceam.
- - -
At quis enim fabulas graecas amat, iucundo nuntio gaudeat ! quippe in situ Youtube nunc fabulae anno MMDCCLXVI Cantabrigiae graece actae inveniuntur, et Prometheus Vinctus et Ranae. Ecce :