Exsecrabilem nuper fabulam spectavi, quae odium praeter consuetudinem elicuit.
Actrices V et singuli et una orationes habebant, quibus de vita et vestimentis disserebant, commemorantes aetates vitae tragoediasque, et vestimenta quae ea tempora adumbrant, e.g. « sic vestita marito primum obviam ivi », « haec erat stola diei nuptiarum », « bracchas istas informes mihi suit mater », « magna cum pudore primum strophium emi », &c &c. Argumenta non plango, immo eius narrationem contemno, quippe materialismum atrocem vili feminismo tinxit.
Sarcinatrices sarcinatoresque sine more nucupabant, nominibus sicut signis utuntur. « "When you start wearing Eileen Fisher, you might as well say, 'I give up' » (latine : Si vestimenta sarcinatricis Eileen Fisher induas, fere nunties te destituram). Nescio quid vero significet nomen, sed et non refert ; contemptus plane ostenditur. Nomina alia ut laudes pronuntiantur, quia pretiosa ac desiderata exprimunt.
Una oratio sola, inquit uxor, ea de cancro, mihi animam tetigit. Vere sola erat, inquam, cui abest elegantis nomen vestifici.
Finge cenam Trimalchionis depictam a scriptore qui nesciat Trimalchionem absurdum, qui amicum non habet nisi talem, qui vult enim Trimalchionem aemulare ac credit omnes ei similes esse velle. Cives medii ordinis (la bourgeoisie) credunt se universaliter vivere, experientias proprias putant communes, mores et usus suos opinantur mensuram omnium. Amica Mellis est hac in fabula nunc mima. Post spectaculum nobis dixit Novi Eboraci hoc iocum de Eileen Fisher cacchinum elicebat, sed Londinii tacitum risum ; ista sarcinatrix britannicis est ignota.
Mater mihi et soror hanc fabulam maxime amarent. Eis non solum habere divitias sed etiam ostendere est summum bonum.