Iterum occupatissimi, quippe aestas autumno cedit.

Dead & Buried denique actum'st. Paene ad auroram in taberna nocturna saltavimus, multisque cum amicis interdum garrientes. Heu, proximum mense Decembris agetur -- nolumus tamdiu exspectare.

Apud Conway Hall, Societatis Forteanae conventui adfuimus, quo Rogerius Luckhurst de Gulielmo Seabrook acroasin habuit. Vitas Seabrook -- incasti, ebrii, anthropophagi, viatoris, mystici, furentis, &c &c -- ennaravit, et in eius studium rerum occultarum praecipue animum intendit. Seabrook iactavit se monstrator verbi « zombie » in linguam anglicam ; aut mentitus aut falsus est, tamen pro certo verbum et rem vulgavit. Luckhurst librum de historia illorum cadaverum ambulantium scripsit, quem Mel emit, quod eius librum de fascinis sepulchrorum pharaonum valde dilexerat (et cuius acroasin apud bibliothecam Wellcome olim auscultaveramus).

In theatro National comoediam e saeculo XVIII anglicam The Beaux' Stratagem titulo ab hibernico Georgio Farquhar scriptam spectavimus. Scaena erat perpulchra, sed (immo, quoniam) nobis peliculam horroris commonefecit. Fabula ipsa erat salsa et absurda, sed et sub iocis scriptor mores maiorum de matrimonia et libertate feminarum increpat.

In taberna The Devereux, haud procul Templo (et prope illo mithraeo quoque) Robertus Lloyd Parry fabellam lovecraftensem The Nameless City nomine recitavit. Eleganti in cella summo in tabulato agebat ; cella valde idonea ad historias horriferas auscultandum. Anteaquam lumina extinxit, spectatoribus fessus est se non multa Howardi Lovecraft opera legisse, sed iuvenem saepe ludum personarum Call of Cthulhu lusisse. Optime, ut solet, recitavit. Speramus eum iterum fabellas lovecraftenses pronuntiaturum.

Iterum in Bibliothecam Britannicam ivi ut codicem ingentem graeco-latina de mythologia legerem. Sed plus de hoc alias.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit