Liber A Suggestive Inquiry into the Hermetic Mystery et placet et non placet. Scriptrix Mary Anne Atwood (née South) eruditissima, attamen nimis suae aetatis. Credit veteribus mythis, erroresque antiquos dictitat, quos ego, qui aegypticos libros aegyptice lego, falsum esse novi. Veritatem ab origine accipit, sicut enim illi viatores indubii, quos crebro citat.
Nam, Corpus illud Hermeticum amo, atque opera alchemica posterioris Medii Aevi me delectant, attamen lectione skepsin non sepono. Inest sapientia, et mysteria sunt saepe pulchra, saltem ut poiesis. At non credo quod oblectat.
Agnosco quoque styli victoriani et repetitionis immodicae me taedere. Ferme item mihi tolerantia neo-platonismi ocius evanescit.
Fontibus permultis auctrix utitur, e quibus locos copiose transfert. Liber bibliographia eget, attamen e commentariis in ima pagina facile bibliographiam propriam condere potes. Hic est thesaurus in libro maximus : lectrix, quae vult sapere, lector qui vult discere, ipsi laborare debent. Magistra semitam ostendit, utensilia indicavit, sed opus est discipulis eniti.