In theatro Wilton's Music Hall fabulam Casting the Runes, adaptationem fabellae ab M.R. James scriptae, spectavimus.
Erant in scaena unus histrio unaque mima. Histrio partes Eduardi Dunning agebat : magistri in collegio qui rebus occultis studet (neque credit). Mima reliquas partes varias agebat : Rebeccae Harrington, cui frater a daemone caeco necatus est, discipuli Eduardi, tesserarii in ferrovia, vocis in radiophono (pulchre enim canat). Has personas quam bene voce et gestu singulas exprimebat. Vestimenta quoque leviter mutabat (e.g. focale aut pilleolum induit), attamen haud necesse erat, quod habitus omnia optime depingebat.
Scaena quam minime ornata. Ianuam, nonnullas arculas, mensam habebat. Atque adest palus in quo vestimenta pendebant -- et puppa. Ille magus scelestus Karswell erat puppa -- vultu albo, paludamento petasoque atro -- quam silente et minaciter agebant.
Mentiones operum aliorum nonnullas in fabula texebant ; characters fatali in scheda sententiam « Quis est iste qui venit ?» (sc. anglice) componunt (Oh, Whistle, and I'll Come to You, My Lad), et Karswell inimico suo picturam dat, in qua forma horribilis magis magisque viatorem solitarium appropinquat (The Mezzotint).
Scaena ultima exigue a fabella digressus est, sed et maxime placuit. Rebecca schedam letalem sumit, et ipsa malefico Karswell defixionem tradit. Non solum personam marem (fratris, Henrici Harrington) in femineam mutavit -- personis vero femineis carent opera m.r.jamesensia -- sed etiam illa malum vincit, ut Eduardum servet.