Quinque dies prope mare nuper egi. Putaveram me recessu a mundo curarum laxationem inventurum fuisse. Atque speraveram iter calamum incitaturum. Una nocte sola fabellam expolivi neque confeci, nihil quidem de itinere composui. Deinde iterum Londinii sperabam fortasse non abire, sed afuisse me adiuturum. Eheu, post reventum quoque nihil.
Nuper nil satisfacit. Consilium de consilio, sententiam de sententia, desiderium enim de desiderio persequor statimque sepono. Quid vellet cor ? Quid deleniet cor misellum ? Quidnam ignosco ? Scio me scribere velle : aut fabulas aut tractatulos aut scaenas e vita, non refert. Est autem mihi nihil novi dicendum. Repetitio mater taedii.
Porro nescio quamobrem scribere velim. Gaudium ex ipso actu traho, si fluit. Stylus in charta scalpens (immo vero scribens primitivo sensu) me delectat, sicut atramentum anteaquam siccatur breviter scintillans oblectat. Dubito tamen ut sententias amittem, siquidem stylum sumo. Pugillares sunt pleni inceptorum, sententiarum propere in momento cogitationis lucidae exscriptarum, quae menses vel annos algebant. Quis curet, nisi si egomet curem notiones edere ? Hic acervus locorum infectorum est nihil aliud praeter umbra notionum.
Peto commendabile opus componere, nitor ad concinnitatem ut, si digna sit, hominibus nostrae aetatis futurisque scripturam impertiar. Sed actis diurnis conspectis tacere malo, ab omnibus me recipere. Tam informes res humanae ut in silentio delitescam.

no subject
Date: 1 December 2015 11:20 pm (UTC)From:Pulcherrima est Latinitas tua. Ephemeridim ("blog"?) ipsius institui ut linguam exerceam, et spero fore ut parvam facilitatis tuæ partem quondam assequar.
no subject
Date: 2 December 2015 07:49 pm (UTC)From:Veritatem quam peto ipsam sperno ut numquam funditus attingam, immo ne confitear. His rebus inimicus sum mihimet pessimus.
Cum haec ita sint, tibi gratias benigna ob verba multas ago. Si ephemeris mea quempiam latine scribendi cupiditate incitat, nequeo quin gaudeam.