Iterum occupatus ut non vacet tempus scribendi ; sic Decembris periculum Londinii.

Die Veneris denique Dead & Buried agebatur. Cum advenissemus amicae Nae (cui nomen latine declinari vero recusat) obviam iimus. Menses eam in taberna nocturna, usque enim a partu, non reviseramus, sed hac nocte Matt domi cum infante manebat. Nae quam longe nobiscum garriebat. De infante, certe, loquebatur, sed et quam laete res alias tractabat. Londinium a Chicagone demigrata'st, ut mores tabernarum nocturnarum trans stagnum (ut dicimus) sitarum confabularemur. Mox amica Mellis, cui nominis heu obliviscor, nobis se iunxit, exinde Flavius huc illuc errans et Fran venerunt. Ea autem infelix infelice mox discessit. Musica surrexit ut saltaremus. Secundus DJ non vere placebat, sed Nick ut semper delectabat. Infeliciter hora noctis nona discedere nobis oportuit, quippe Mel die Saturni laborare debuit. Anteaquam autem abivimus, Nae, Memini, inquit, hoc die in hortis publicis Regents Park quo primum vobiscum congressa sum ; tum menses solum II Londinii eram et perpauci mihi erant noti. Huius diei meminimus, ut una diximus, quo Mel et Geri eandem stolam gerebant (etsi tum in ephemeride mentionem non feceram). Scintilla amicitiae initii perparva nobis omnibus septem post annos etiam ardet.

Die Martis in theatro Vaudeville fabulam Peter Pan Goes Wrong spectavimus. Eadem histrionum manus, The Mischief Theatre Company, fabulam The Play that Goes Wrong dabat. Una spectata, alteram statim spectare contituimus. Enimvero ambae pergratae.

Die Mercurii apud Barts Pathology Museum (in noscomio Sancti Bartolomei) iimus ut fabellas larvarum auscultaremus. Curatrix suis cum ministris erant haud mirum gothicae. Cum magna in exedra musei advenissemus, vinum calidum adepti sumus deinde ossa et exta et alia in vitro condita intuebamur. Pulchrum est museum, et valde narrationibus terrificis idoneum, attamen histrio non placebat ut in intervallo effugeremus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit