Saepe ad conventicula de programmatibus Fi-Sci adit uxor, in quibus mimas histrionesque cognoscit. Quippe Mel est benigna et comis et culta, magis quam alios fanaticos illam diligant. De aliis et variis cum eis loquitur : de theatro et libris et historia et peregrinatione etc. etc. Maxima fanaticorum pars nihil nisi programmata tractare sciat, etenim furibunde. Itaque in conventiculis Mellem petunt mimae, et eventis confectis in tabernam cum illa eunt. Nonnullae mimae in Anglia incolant, et semper Melli epistolas electronicas mittunt cum nova in fabula partes agant. Nonnumquam gratis tesseras dant, et semper fabula acta in taberna salutem dicunt.
Atque nunc mima quaedam illam non ad suam fabulam, sed ad fabulam amici sui invitavit. Ita vesperi die Iovis prope locum ferrovialem Embankment nobiscum convenit Katy Manning (aetate 70s comis Doctoris Who). Tesseris in theatro adepti sumus, et propinquo in thermopolio ante spectaculum caffeam bibimus. Nam solita nobis erant conloquia -- nisi quod amici eius persape erant scaenici praeclari.