Hac nocte laborat Mel. Domo sum solus; immo cum fele sed non refert. Volueram peliculam horroris videre, itaque Iohannis Carpenteri Prince of Darkness elegi. Genus in mundo, ut rem intellego, sunt duo: qui hanc peliculam putant formidulosissimam esse et qui hanc putant fatuissimam ridiculissimamque. Me enim terret.

In lecto nunc sedeo spectans. Sub lodice sum et lumines illuminati sunt omnes. Quidem iam spectans in pugillaribus scribo, quod horresco et scriptio me consolatur.

Pelicula est sola quae me etiamnunc terret. Nulla ex aliis mihi horrorem minimum dat. Quamvis omnes qui in illa pelicula eveniunt sciam, iam me exanimat.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit