Heri nocte ad tabernam nocturnam (immo vero, ad subsolium tabernae) iimus. Cum e loco ferroviali discessissemus, tres gothicos telephonum mobile unum scrutantes conspexi. Puto eos, inquam, eandem locum petere. Sed tabula nostrum in telephono non idem indicavit, et alia abiimus. Diverse per labyrinthum viarum angiportumque erravimus, et bis terve manum aliam quoque errantem percepi. Postremo una advenimus.

In ianua Flavium et Psychen invenimus. Dies natalis erat Flavii, et Psyche placentam attulit. Custos placentam vetuit sed Psyche clam intulit ut illicite comedi posset.

Bona erat nox, et multum garriebam saltabam bibebam. Attamen potationem desuevi, quod moeror gravis omnem voluptatem -- et in vinolentia -- pellit. Itaque hodie crapulae causae non multum feci. Locos nonnullos pro amicis e francogallico in anglicum reddidi, ad alia coepta heu non nixus sum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit