harena Londinii nova


Mel est bibliothecaria apud Guildhall, quo exhibitionem de Londinio romano elaborat. Eventa permulta mensibus septembrique Octibrique agebuntur. Mense Augusti harena in aula Guildhall strata'st ut gladiatores et gladiatrices darentur. Ludos autem non spectavimus quippe maius oblectamentum vero in amphitheatro romano, immo in eius ruina sub aedibus Guildhall, agebatur.

antiquo in amphitheatro sub Guildhall


Vinarius Neill McKenzie personam britanon-romani vinarii (Neilus Mckennus nomine, ut ait) induit, ut acroasin de historia vini ex aetate hittitorum usque ad tempus suum, i.e. CML a.u.c., daret. Non solum genera vini, sed etiam gustus et vindemiam et commercium et potationem divitum et pauperorum tractabat. Urbaniter narratiuncula et historias eventorum populorumque scienter explicebat.

Vina VII gustavimus, e quibus perplacebat maxime illud Falernum recreatum, et quoque mulsum, quod vinarius noster ipse fecit cum vino candido, in quo mel, cinnamum, caryophyllum aromaticum, myristicam moschatam, et aquam immiscuit, ut vinum romano more biberemus

Glires !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

May 2026

M T W T F S S
    123
45678 910
11121314151617
18192021222324
25262728293031

Style Credit