Thermopolium, quo caffeam matutinam bibere soleo, nuper inane videbatur, quod tabernariae II amicissimae abierunt (hoc videlicet illius carminis croatii de Mila, tabernaria amissa, a Ðura Jakšić scripti me commonefacit). Sunt enim novi tabernarii tabernariaeque, sed mane non iam idem. Non tam garrulae, non tam benignae, non tam... at narrem.

Mane quodam monstratrices vestium a discipulis modae (si licet verbo italico uti) advocatae collegium obsidebant. Manus earum ascensorem praestabantur (nempe scalas spernant), languide per exedras vagabantur, in foro prope fontem stomachose fumabant. Ut solent.

Tabernaria Annabelle, ipsa collegii discipula, sed scriptionis theatralis, mecum monstatrices irridebat.

— Quondam, inquit, earum me miseruit, donec die quodam duae inibi caffeam adeptae sunt. « Pone, ait una, lac adipatum in caffea amicae meae, ut pinguis fiat et ego eius laborem mihimet nansciscar !» Sicut iocum vere, sed quoque serio dixerat.

Deinde ego dixi eas non omnes malae. Et histoiam de amica breviter narravi, quae olim monstatrix fuit sed pasci malebat, quae lingam thaïcam sese docuit, quae ferias pelicularum condidit.

— Hem, inquit, quam facilis est vita hominibus pulchris.

Surrisi, sed tacui. Quippe notio confestim in mente orta'st : Nonne tibimet sic vita facilis ?

Non autem fas est tabernariae talia fari.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit