Tres dies Kasseli, quinque Francofurti egimus, et non libenter revenimus. Ne dubitaremus nos vere Londinium revenisse, mane die Lunae fluctus electricitatis causa ferroviae valde turbatae sunt.

Vesperi autem in taberna Ye Olde Cheshire Cheese convenimus, quippe Melissa, amica Mellis seattlensis quam olim in situ LJ noverat, suo cum marito Iasone Londinium invisit. Totam igitur noctem de miris et mirificis istius Vrbis sermocinabar.

Obduramus londinienses, quod amamus.

- - -

At itinere obstupui. Verumtamen et iter et reventus me defatiagaverunt. Sed et verba mihi plane desunt. Photographa autem feci multa : mcdxciv cum photomachina et cxxvi cum tlephono mobili. Ita iter ostendere potero -- si otium invenero ad imagines ordinandas.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit