Viginti paginas manu scriptas in pugillaribus habeo, quas segniter dactylographice transcribam...
Mense Octobris Kelly in Britannia peregrinata'st, suo cum amicullo, qui in Cambria certamine caligarium volventium (anglice roller derby) contenderet. Die Lunae Londinium venerunt, et die Martis, ultimo itineris die, in taberna Big Red convenimus.
(Obiter : cum Mel et Kelly de tabernis disseruissent, Mel mentionem nonnullarum faciebat, in quibus olim cum Kelly et Alano potaveramus, ut in fine apud Big Red convenire constituerunt. Lapsu autem memoriae Kelly confudit Big Red et Ye Olde Cheshire Cheese. Non refert, quod ambas amat. Sed sibi inrisit : nolo, inquit, ista americana esse, quae peregrinans res americanas semper petat. Cum haec ita sint...)
Quot annos non eam invisimus ? Annos vere numerare nolim. Scilicet erat, immo fuit, semper cum Alano, cui mortem cum virtute et fortitudine iam fert. Feliciter amicullum habet habebatque (semper enim matrimonia « aperta » fruebantur) qui eam adiuvare poterat. Et otio montes sola scandit, ut didicisset auxilium aliorum non requirere. Dixit Lauram (sororem suam), optimam Alani amicam (heu quondam), ferme aegrius mortem ferre, quippe non valescit neque tot amicos habet. De alia sorore silebat ; videlicet etiam rixa eas divellit.
Cum amici seattlenses invisunt, semper urbem suam plangunt. Condominia ubique oriuntur, tabernae parvae evanescunt. Decem annis populus crescebat ; nostrum post discessum duplicatus est. Et numerus nazistarum tumescebat. Horribile auditu ! Non iam, inquiunt amici, urbem agnosceres. Aegre agnosco patriam. Migratione -- sive fuga -- laetor. Utinam amici demigrare possint. Nonnumquam vereor ut ibi incolumes sint.