Fabulam Imperium titulo nuper in theatro Gielgud spectavimus. Immo vero, partem primam, quod duobus noctibus agitur, solam spectavimus. Aegrotavi ut alteram noctem in theatrum ire nequerem, sed et non curo. Prima parte spectata alteram pati nolebam.
Fabula e serie librorum de Cicerone a Roberto Harris scriptorum ad scaenam aptata'st. Harris fabellas politico-historicas scribit ; non voluit Romam per se tractare, immo Roma ut speculo hodiernarum rerum publicarum usus est. Rector enim Gregory Doran fabulam describit ut « Rome meets the West Wing ». Melius describitur velut West Wing togatum. Actores loquebantur sicut homines aetatis nostrae ; cum sententias e latina traditas pronuntiabantur, oratio claudicabatur. Aeque verba recentissima quam barbarice aures obtundebant. Catalinam e.g. « terroristam » appellabant.
Scaenicus vestitor praecipue tum Romam non intellexit, tum gustu modernizationis de industria neglexit. Caligas e.g. « New Rock » gerebat Catalina. Ferebat lictor securem nudam -- fasces fasce ipso egentes. At maximum crimen, quod identidem mihi oculos offendebat : plerumque romani erant bracati.

(pulsa ut imaginem maiorem inspiceres)