Somniavi amicos in convivio mecum musicam tractare. Carminis cuiusdam ex annis 80s, new wave genere, oblitus sum, neque nomen gregis musicorum recordabar. Quotienscumque carminis paene memini, totiens in mente melos in aliud mutatur.

Nam omnia carmina hoc in somnio erant vera -- quam rarum eventum ! -- opera gregum Blondie, Berlin, the Human League, Animotion, &c. &c. Sed carmen desideratum, carmen quod e memoria dilapsum'st, non credo verum esse. Attamen dubium manet.

Fortasse, si musicam eius aetatis obnixe excogitavero, commemorabo. Quis DJ Londinii hos discos aget...?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit