PALIMPSESTVS

     Tametsi episcopus me arcessiuit, et tempestates hiemales minabantur, Ambianum redditum recusaui, quominus preda me eluderet. Seuientes uenti neque montani neque episcopales me terrent ; sapientia nam antiqua, per secula tenebrosa amissa, me aduicat camenarum ipsarum uocibus.
     Rumor mihi ad aures uenit cum monasterium, misere monacorum ordinis sedem prope misellum oppidulum, cui nomen e memoria effugit, inuenissem, quippe uulgo creditum'st inibi codex ueterrimus inuentus sit, qui Hortensium illum Ciceronis preseruat. Attamen cum abbas mih librum ostendisset, non potui cachinnum retinere. Quis tantam uulgaritatem, tantam stultitiam, tantos soloecismos pro uerba Tullii haberet, plane nescio. Laudo enim humilitatem abbatis ; superbus uir derisioni huius thesauri cum opprobrio respondisset. Is autem ueniam poposcit, et reliquum bibliothecam perscrutari me inuitauit.
     Viginti pene codicibus bibliotheca consistit : operibus uulgaribus plerumque, et bestiario antiquo, florilegio Tertulliani, sermonibusque incertorum auctorum. Unus codex erat grecus. Puluis ei tegumen albescit, quo exsufflato dimidiam partem Historie Dionis Cassii inueni. Abbas timide dixit nullos inibi grace legere.
     — Bibliothecam tuam, aio, gloram Dei exprimit. Thesauri spiritus pretium inestimabile ferunt.
     — Intelligo, ait. Simplices sumus monachi, neque requirimus libros preter quos qui simplicem ueritatem fidei docent. Philosophiam — paganam presertim — societati Iesu letissime tradimus.
     — Et sancti sapientiam paganorum non negarent. Sanctus Augustinus ipse dixit Hortensium eum ad fidem christianam duxisse. Si hunc librum inuenissem...
     — Eheu ! frustra hic uenatus es. Nihilominus...
     — Nihilominus...? Quid dicis ? Quid dicturus es ?
     — Liber antiquus — tam rarus, tam insolitus quam antiquus, in abbatia haud procul inesse dicitur.
     — Quem librum dicis ?
     — Nescio. Liber secretorum putetur. Preter rumorem nihil cognosco.
     — Dic : ubinam sit ?

. . .

     Exiguissimo igitur rumore auscultato desiderium me in montes impulit. Nec iter neque eius arduitates uelim enarrare. Credo te satis agnouistis. Vix scio quamobrem de abbate iamiam scripsi. Fortasse ipsum nouisses, aut iam mortuus est, aut alibi abbatiam in monte attigisti. At hec est confessio eque ac monitus, et indulgentliam tuam sic impetro.
     Nam, solus et defatigatus, fame semi-mortuus et frigore, portam abbatie attigi. Abatissa me recepit, et silente in cellam me admisit.
     — Precemur, inquit, O aduena, pro salutem tuam. Mox, gratia Dei, preterire poteris.
     At ambo scimus eam mentiri. Obsessionem meis in oculis legerat, que recedere nequit.
     Duas, fere tres dies dormiui. Interdum monacha cibum et aquam attulit, esti uix edi, neque bibi. Egritudine denique superata cibum ut famelicus deuoraui. Exinde abatissam statim petii.
     — Salus iterum es, inquit, misericordia Dei. Nunc iter tuum contendere potes.
     — Haudquaquam, aio. Finis mihi hic inest.
     — Quapropter ? Sumus pie monastrie, in scriptorio laborantes pro gloria Dei.
     — Sic adueni, ut bibliothecam uestram inspicere. Velim et fructum et fontem laborum uestrorum intueri.
     — Sorores Maria et Lucia sunt desinatrices peritissime, et illuminatio sororis Sophie est eximie pulchritudinis, attamen non credo tales nugas mundani scholastici anumum mouerent.
     — Desine dissimulare, abatissa. Utrumque non decet. Alium habetis librum, cuius secreta numquam diuulgatis. Adueni ut peregrinus. Hunc euoluere debeo.
     — Obliuiscere, precor, huius libri. Insalubris est et maledictus. Fuge, ne tibi noceat, ne malum te inficiat.
     — Nolo. Recuso, quidem.
     — Num possum te aliter conuincere ?
     — Non potes.
     — Vidoe te impauidum. Eheu. Cras igitu te in cellam occultam ducam. Nunc autem in sacrarium ire me oportet. Secundum regulam quidem uiumus.

. . .

     Hanc noctem uix potui obdormire. Inanita cellule mee pauori in ima anima equabat, ut speculum mihi inhonestatis. Verba enim precum os meum uix emittebat, neque eis uero cor credebat. Cogitaui de libro solo, et secretis eius promissis ardebam. Re uera, hec me pudebat, sed magis separationem a Diabolo tremebam. Malignitatem ineffabilem sentio. Iste liber me ad se aduocabat, sed uoce plane aliena, sicut e mundo alieno, uetiori deis iuuenibus gentium hominum.
     Reuenit mane abatissa. Me conspecto, Nunc scis, inquit. Te insidiatur, propinquitate ipsa in mentem irrepsit.
     — Quid sit ? inquam tremulose.
     — Scias.
     Face incenso me duxit, semi-somnum, in subsolium abbatie. Passu quoque strepitus in aures — seu in animo — augebat.
     — Sentisne ? inquit abatissa.
     Tacite annui. Per caligonem eam secutus sum, donec ianuam ferream attigimus. Pessulum aperuit ut intraremus.
     Cella thure olebat. Cruces auree in muris scintillabant cum facis luce. Quante essent non potui facile numerare ; inordine serte sunt, ut cellam imaginibus Saluatoris circumdarent. Mensa scriptoria in media cella, in quo atramentum, culter, penne —  et uetus codex.
     Aër in cella erat sicca et crassa, non solum thus propter sed alio modo innarrabili. Pedes mei ad mensam pepulerunt. Immo uero, codex me ad se subegit. Desiderio pauore commixto tegumen cutis simplicis palpaui. Erat, quam insolite, callidum, ut animal uiuans. Inconscienter abatisssam respexi. Patientiam in uultu legi, sed et leniter subridebat.
     — Tolle, inquit. Lege.
     Librum caute suscepi, siui ut meis in manubus suo sponte aperiretur, et sententiam sub oculis primam magna uoce perlegi :

Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

     — Sunt sacra biblia ! inquam.
     — Sunt. Et non sunt. Inspice paginas.
     Pagine e membrana insolita facte sunt. Purpura tincte uidebantur, sed cum intuitus essem agnoui colorem naturalem esse. Insuper poros, quos omne pergamentum fert, uenulas rosaceas uidi.
     — Quid animal... ?
     Abatissam nutu negat se scire. Littere sancte maxima cum cura et arte scriptrix uel scriptrices formauerunt. Pietatem ingentem exprimit manus. Hic autem illic littere undose fiant, sicut calamus interdum tremulus eas exscripsit, deinde animo confirmato peritie scriptionem resumpsit. Et sub litteris rasuram conspexi, umbras iltterarum uetiorum.
     — Palimpsestus est, inquam. Quidnam superscripsistis ?
     — Primam paginam inspicias.
     Paginas ad inceptum libri euolui. Prima in pagina erant littere insolite, que post contemplationem momenti cursiuas grecas antiquas esse cognoui. Inter eas sigilla et characteres, sicut uidi in libris nigromantie, quos quondam Auguste Vindelicorum in foro combussimus. In litteras animum intendi, donec — haud sine difficultate — uerba ex eis legebam. Ibi inueni horrorem : nomina deorum antiquprum demonumque, preces atras imprecatoresque, maledicta, uoces magicas, et hymnos maleuolentie hexametris rudis exscriptos.
     — Quamobrem, inquam pauide, hoc exordium non erasistis ?
     — Credis nos Sancta Biblia blasphemare ? Stulte uir, euolue !
     Iussu coactus paginas euoluebam. Hic illic super characteres et uerba immania litteras scripture sancte exoriri uidebam. Magis euoluebam, magis uerba mala a locis Verbum Dei exprimentibus superata inueniebam, donec unumquidque oblitteratum est. At non deletum — non funditus, quippe si artius intuits sum, uerba antiqua sub scriptura noua insidiari inueni.
     — Iterum ac iterum erasimus, sed et Nouum Testamentum scriptum insuper et rescriptum numquam manet. Sententie Mali semper sese exserunt, opera sancta deuorant, sicut pestis corpus humanum.
     — Cur non, inquam, codicem deleuistis ?
     — Ha ha he ! Non possumus.
     — Ain uero ?
     — Video te etiam ignorare, o fortunate ! Obliuiscere huius libri nefandi ! Abeas, fuge ab hoc loco maledicto, et precere Deo ut te conseruet.
     — Furisne ? Ego codicem immundum delebo !
     Face a manu abatisse crudeliter erepta libroque humum iacto, fortitudo statim euanuit. Dubitabam, ignem ardentem ad codicem appropinquare repentine uerens. Tum cachinnauit abatissa horribiliter, cum terroris et solacii mixtura. Facem a meis digitis eneruatis recepit.
     — Libri secreta, inquit, scire uis. Quondam ego, ut tu, flammis librum delere petii — et nequiui. Exinde librum peregi, ut arcana eius damnosa cognoscerem. O miseram ! Utinam fides catholica mentem meam a tanto peccato auertisset. Attamen — quam arcerba est hec ironia — tanto peccato cladem maiorem euitaui. Liber quidem uult deleri. Demon inest, in foliis ligatus. Si deleatur liber, a carcere spiritus malus liberetur.
     — Non intelligo, inquam balubtians, scriptura...
     — Sepe scripturam antiquam eradimus. Tres sorores inlitterate hic incolant, quas paginas lauare iubeo, ne alie uerbis nefandis maculentur. Sepe insuper rescribimus, sed, ut uides, non manet.
     — Scire debeo, quid dicat.
     — Debeone ? an uis ?
     — Quid refert ?
     — Non possum te uetare. Credo mentem tuam tam fortem, te scintillam sapientie satis habere, ut non spiritum malum in mundum emancipes. At scito : etsi mentem incolumem tenebis, animam pro certo perdes. Postremum te moneo : fuge, et obliuiscere.
     — Quousque debeo expectare ? Quando reuenerit scriptura ?
     — Lentule incipit, dein ardescit, sicut incendium.
     — Quotidie queram.
     — Videlicet.
     Quotidie. Eheu ! sex per dies sescenties ad cellam reueni. Semper plura uerba, plures characteres legere poteram, sed sepius in medio uerbo obscurate sunt. Sensum horum locorum diffractorum capiebam, etsi plenus intellectus me eludebat. Diem de die mysteria decadebant donec septiomo die librum in toto perlegi.
     O malignitatem ! Tale malum, et talem temptationem in neodem loco numquam uidi, numquam credidi possibile esse. Serpens in Paradiso tantam escam non habuit. Confiteor me ad malum temptari... At statui malum debellarem. Malo igitur minori — etsi atrocissimo — maius malum euitare petii.
     Posteaquam librum perlegi, abatissa mihi dixit sese quoque temptari. Ferme, inquit, si una librum usserimus, et uoces pronuntiauerimus, demonem regere poterimus.
     — Die Solis, inquam, post missam. Tum satis potestatem diuinam et fortitudinem habebimus ut demonem faciliter et sien periculo imperare.
     Mendacio meo, gratia Dei, credidit. Itaque noctu in culinam repsi, quo uenenum coquerem. Deinde in capella, ut calicem ueneno oblinerem. Horridam sororum piarum mortem nolo describere, nec cedem abatisse suspiciose, quam cum cultro uenari me oportuit.
     Facinoribus factis, cadauera nonulla in aula traxi, hic illic posui. Membra eorum ordinaui sicut peste in loco mortue sunt. In ostio ingentibus litteris P E S T I S pinxi, dein portis clausis pessulum obdidi.
     Spero fraudem meam uiatores fugaturam esse. At dubito : itaque his terribilibus in paginis hanc confessionem, hanc monitum scripsi. Fuge, precor, ne ϽϾ obsess ΙΑΕΩ te ΘΗΞΙΑ mal ʊ ΑΓΕ ΑΒΡΑΣΑΞ ʊ ΞΤΕΡΟΣ ducЋʊƳƆ ΒΑΦΠΕΝΕΜΟΥΝ ΟΝΙΘΙ ΛΑΡΙΚΡΙΘΙ ΡΥΟΨ ΑΙΦΙΡΚΙΡ ΛΙΘΟΝΙΣ Ӿ ΥΟΜΕΝΕΡ ΦΑ8ΩΕΙ Ϣ ΞΑΒΡΙΕΛ ΚΟΧ ΗΤΗ ΗΤΗ ΤΑΧΥ ΤΑΧΥ

Date: 2 November 2018 11:34 am (UTC)From: [personal profile] cnoocy
Hec fabula maxime me delectat.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2019

M T W T F S S
 123456
78910111213
14 15 1617181920
21 22 2324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit