Mense Octobri Vanessa, amica e Seattle, nos invisit. Breviter Cornwall, deinde Brighton, incolaverat, et Seattle abhinc annos revenit. Una sola nocte nobiscum demorata'st, sed omnibus horis fruebamur. Sarcina apud nos deposita, in tabernam Shaftesbury iimus. Novem annos eam non visimus, ut multa summatim colloqueremus, sed et colloquium persaepe, eheu necesse, nostras ad res publicas sua cum corruptela vertebat.

Heri Ryan, amicus olim seattlensis qui nunc Novi Eboraci incolat, in taberna nobiscum convenit. Solum tres post menses nos inviserat, ut laete de theatro et de peliculis vicissim garriremus. Scilicet mense Augusto de res publicas permultum quoque ploraveramus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2019

M T W T F S S
 123456
78910111213
14 151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit