Breviter scribere volo; deinde in cubitum ut hac nocte in Re-Bar ire sine obdormiendi metu possim.

Elatus sum quod diei S. Valentini dona Melli adeptus sum. Iter longum ad septentriones fecit et defessus sum, tamen quae volueram ibi inveni. Donum parvum de Xi'an, antiquo capite Serico, libellum ei emi. Librum de calligraphia Serica inveni et cum eo ei dabo ornamenta omnia scriptatoria: atramentum (et liquores purpureos argentosque), scriptoris atramentarium lapideum, et penicillos.

St! Nemo Melli dicat quae ei esse dona. Abhinc dies VI donum Valentinium, librum de Marte (planeta, non deo) ei emeram, sed exspectare non potui et cum e labore domum revenit, ei statim dedi. Credo dies II exspectare --et tacere-- possum.

--- --- ---


Fortasse cras satis vacabit tempus ut scriptum hieroglyphicum ex Aegyptice in Latinum transferam.

Re:

Date: 14 February 2004 02:30 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Eh, commentario non lecto nolens volens iam legi translationem. Sed re vera iam perlexeram et textum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Page Summary

Style Credit