Aliquando paenitet me studia linguae akkadicae suscepisse. Vere serius coeperam, et occasionem priorem -- O dedecus ! -- non carpsi. Quindecim ante annos, cum primum academico praeclaro obviam ivi, me laete auxilium pollicitus est. Tum autem propter vitam perturbatum incipere haud ausus sum. Heu, utinam ignavitiam superavissem !
Nunc cerebellum senescens non tam expedite verba (et signa -- quot enim sunt signa !) nova discit. Recusant in memoria manere. Porro puto me studia anteriora prodere. Cum cuneum in argillo imprimam, stilus a papyro abest. Latinitatem graecitatemque non satis colebam, et nihil scribo nisi tralationes, et haud pulchras (non vertor sententias ut legatur, immo ut agnoscerem me intelexisse).
Velim tempus studiis idoneum vacare. Non satis graece lego, nec sat bene. Repetitionem requiro, at alia studia horas sumant. Velim scripta latina vetera corrigere, nova componere.
Et velim academicus verus fieri. Nescio me posse in scholam revenire, nisi... eheu, somnium inane videtur. Nec satis magna pecunia, nec satis temporis... nec satis collegiorum. Res publica nostra in Britannia humanitatum studia tantopere odit, ut classes quae non ad divitias intendant poena adficit. Abhorret a discipulis quin mercaturae vel ordinatris vel philosophiae naturali studeant. Fuit Londinii collegium quo studere speraveram, sed etiamtum schola maxime pecinia carebat. Classes de historia antiqua (i.e. ante seaculum XX) pandemicum non superaverunt.
Hem, hanc narationem III paene annos exscribere negebam, et superstitionis causa semper negavi. Attamen nunc acta'st, ... ἀλλὰ προσήκει νυν καταλέγειν.
Ut olim scripsi, multos abhinc annos ut memoriam mortis (scilicet et vitae) Floydi, optimi felis, concelebraremus, imagine draconis babylonii, mušḫuššu nomine, ambo Mel et ego compuncti sumus. Post hoc, ferme propter hoc, denique studi linguae akkadicae coepi. Paulo postea, in acroase apud Bibliothecam Britannicam academico illi praeclaro iterum obviam ivi, qui studiis meis cognitis me ad officinam suam invitavit.
Paucos post hebdomades ad Museum Britannicum ivi. Officina eius vere thesaurus ; ubique libri papyrique, in thecis, coram thecis humi, in tabula, in summo scrinio ordinatri... Quare, inquit, studis ? Breviter triginta annos studiorum linguarum, mortuorum praecipue, ennaravi.
Dixi me olim studium akkadicum frustra coepisse. Postremo saeculi XX anno in bibliotheca Universitatis Washingtonensis, haud remotum a thecis diurnalium aegyptologiae, librum grammaticis akkadici inveni. Hic anglice srciptum ; alios biblioteca haberat sed omnes germanice, quam linguam tum ignoravi. III capita perlegi, nonnulla signa didici, sententias in anglicum redii. Duos dies Saturni bibliothecam invisi ut libro studerem... deinde fur quidem librum eripuit. Itaque lingam germanicam discere coepi, attamen post hac (quoniam hoc tempore quoque latine discebam) graecam requirebam, dein tuscam, dein...
Nam, akkadicum librum meliorum volui. Primus mihi liber, a Caplice scriptus, erat bonus sed et ieiunus. Mihi maiorem, anglice scriptum et thesaurum verborum (quoque anglice) et thesaurum signorum (francogallice) commendavit. His usus sum, et libros ambo ab ovo ad malum perlegi, tralationes omnes elaborans. Interdum librum germanicum veteri de lingua babylonia inveni, quem quoque funditus peregi.
Unum igitur post annum ad officinam reveni, ut de schola loqueremur. Etsi Oxonia et Cantabrigia me pelliciunt, nequeo Londinio emigrare. Feliciter academicus ubique sodales habet. Itaque magistrae apud SOAS misit ut ei me commendaret. Paucos post dies in cenaculo collegii eam invisi.
De studiis meis colloquebamur, et brevius hanc historiolam linguarum studiorum narravi. Ei libros grammaticos et pugillares exercitationum plenos ostendi. Dixit se rectorem suum et discipulos alios rogaturam, nonne classibus nonnullis adesse possem. Adnuerunt, ut novo anno (erat tum finis Octobri) adessem. Ut praeparem, magistra mihi hortata'st Katabasin Ištar perlegerem.
Non eram discipulus, itaque clam in aedes collgii intrare debebam ; feliciter alia pro universitate laboro, ut tesseram ad bibliothecam invisendum adeptus sim. Mane, ante classem, inib horas gerebam ut libros mirar et exercitationes elaborarem -- noli credere me imparatum fuisse : exercitationes semper supervacaneas exscribebam !
Classis erat perparva. Praeter me et magistram, una sola aderat discipula, quae ad academiam post recessum a labore revenit. Vereor ne laborem, sed si egomet quondam recedere possim, classibus apud universitatem quoque reliquum vitae degam ! Vere classes mihi videbantur Hierosolyma promissa esse -- immo dicam Dilmun. Epoden Enūma eliš (« Cum insuper...nbsp;») et nonnullas litteras e serie El Amarna legebamus. Olim ad Museum Britannicum ambulavimus, ut magistra pro collega, editore actorum academicorum, taurum alatum scrutaretur ad inscriptiones Londinii et Lutetiae comparandas. Nos discipuli mirati sumus magistram quam celeriter profluenterque characteres scandere. Nosmet interdum maximo cum gaudio verba hic illic agnoverimus -- haec plerumque nomina deorum.
Deinde lues in terra exarsit. δεινὴ δὲ κλαγγὴ γένετ᾽ ἀργυρέοιο βιοῖο, κτλ. Fine anni academici classes dissoluit collegium inops, et magistra suam ad patriam revenit. Ego interdum labore occupatissimus collegium aliud curare debebam. Per menses officii et terroris consuetudinem studiorum amisi. Non funditus libros seposui, attamen saepius duasve tresve hebdomades algebant. Neque iam labor laxatus est. Saltem libri iamiam haud sunt pulverulenti. Cottidie (hem, paene) preces difficiles vel annales simplices latine reddo. Schola est, ut semper, somnium, sed studia non derelinquam. Itaque sententiam in summo loco emendam : paenitet me studia akkadica suscepisse -- sero.