Aegrotus crepusculo per vias urbis ambulavi. Perspicillos gessi, quae, quoniam raro ea gero et per vitrea videre nondum adsuevi, visum meum vehementer inflectunt. Nulla videtur in mundo linea recta. Viae planae in colles mutantur. Conversione capitis aedificia deformantur. Pavimentum ritu maris undat.

Umor aeris frigidus crasse repiratur. Colores a crepusculi tenebris omnes restrincti sunt. Nubes atrae per vulnera hiulca coelum patefecerunt sordidum. Sonus omnes caligone muti fuerunt. Frusta colloquiorum e praeterientibus audivi, sed haud verbum intellexi ullum. Faciem nullam spectavi; utrum homines an larvae fuerunt, non possum dicere. Ab umbris undique circumdatus sum. Nihil fere credidi verum esse, nisi manum Mellis parvum in mea.

Date: 18 February 2004 04:25 pm (UTC)From: [identity profile] ex-mskoi751.livejournal.com
Heyyyyyy can you call my cel if you get a second? I am avoiding school today due to furious anger tee hee. I can bring you your monster in a nice bag with your book! :D

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit