Scribere desii, ac me paenitet. At non solum cupio, sed etiam vereor stilum resumere.
Sententiae, quae semper in mente conclamant, vel in papyrum tradi recusant vel tam fragosae et abruptae expressae sunt ut elegantia -- atque sensus -- omnis abest.
Haec fragmina in pugillaribus intueor, locum petens expoliendum, sed omnia inibi misera et queribunda. Animus luctuosus aliter facere nequit. Scribendo non mentior, itaque aut veritates infelices tractem aut taceam.