Ultimam post classem ante Pascham nos, discipuli et magister, in popina turcica cenavimus. Colloquia nempe evagabantur ; persaepe enim de linguis studiisque colloquebamur, sed et res varias inter ea tractavimus. Unus discipulus, senex eruditus πολύτροπός τε, fuit architectus. Nobis dixit pontes III in Caledonia olim aedificaverat.
— Ita monumentum, inquit magister, habes. Ego, utpote qui magister sim humanitatum, nihil post vitam relinquam. Nil manebit.
Tum nihil dixi, et colloquium novum mox ortum est. Nunc autem, sermone considerato, valde dissentio. Magister discipulos linquit, quorum nonnulli magistri fiunt ipsi, qui invice discipulos suous linquunt, ac deinceps. Monumentum haud physicum, et plerumque caecum ignotumque, attamen maius aedificio cuipiam.
Dentes temporis monumenta conterant, dum scientia eorum aedificationis in animo hominis maneat. Item humanitatibus : obeat olim magister dum classes disciplinae meminerint. Nullus homo inmortalis, nulla aedificia -- neque pyramides quidem -- tempus evincent. Quam diu scientiam per manus tradimus, eruditio tam diu permanet.
Magistri animum locupletant, agnitionem muniunt. Scientiam colunt et pandant, nonnumquam reviviscunt. Floret intellectus totius gentis humanae hac tutela.