Alicja apud nos unam noctem demorata'st. Consilium feceramus ut ad tabernam nocturnam adessemus, attamen longum post iter ferroviale (Londinium a Caledonia), et totum diem apud eventum sua pro officina, constituimus in atrio manere. Scilicet usque ad horam decimam noctis bibimus sed et non debuimus iter per autoraedas publicas facere neque super musicam clamare, neque saltire ; ita tranquillam noctem egimus.

Colloquia vagabantur, ut nequeam omnium memini, attamen unum in memoria manet.

—Qua lingua, mihi inquit, uti soles ?

—Francogallica, inquam. Hem, mentior. Plerumque francogallice lego. Maxima librorum pars, quos apud situm Goodreads notabam, est francogallica. At scribens plerumque lingua latina utor, scilicet non solum in ephemeride sed etiam omnes tralationes e lingua akkadica latine exscribo. Cum novae linguae studeo, vel anglico vel francogallico vel germanico libro utor -- vel latino, si possum : PDF tabularum epodos babylonici Enūma eliš cum vocabulario latino inveni. Si possim patrium sermonem relinquere, eius oblivisci, haud caritatem sentiam !

Postea, fere antea, (nescio -- iuniperum multum epotavimus), hortata'st commentarios exscribere.

—Immo vero, inquam, permulta iam exscripsi.

—Potius dixissem, inquit, anglice exscribere.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit