Catulum (sc. felinum) die Iovis adoptavimus. Omnino nigra est, et IV menses natu. Quam comis est et benigna et facilis. Vult iam Euripidi amica esse, et eo appropinquante semper murmurat. Is autem sollicitatur, sed minutatim eam accipit.
Quam nova haec vita, et quam fragilis. Pusilla est corpore, innocens mitisque. Nihil vult nisi ludere et mulceri, edere et explorare. Novitate delectatur, periculum ignorat. Dulcedo eam sequitur, et blandimenta circumdant.
Amicae II nobis aliam gothicam commendaverant, quae societatem ad feles servandas regit. Apud eam catulum nostrum nancti sumus (omnes, si potuissemus, adoptassemus). Semper in domo vivebat ; numquam privatione nec frigore noverat, amorem et tutelam omnem habebat habebitque.
Attamen hic mundus est crudelis, atrox, et cottidie deterius fit. Horrores ploro, et lenitudinem felis parparvae adspiciens aliquando lacrimas tenere nequeo.

no subject
Date: 17 December 2023 05:50 pm (UTC)From:no subject
Date: 19 December 2023 03:08 pm (UTC)From: